Latin
224
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 224
Unproofread scanNot analysed yet
sed dicit Thomas ultimo articulo quolibeti noni, Quòd sanctos canonizatos ab ecclesia, non tenemur de necessitate fidei credere esse in gloria, sed solum de pietate fidei. ergo, &damnatos ab ecclesia non tenemur necessario credere esse in inferno, sed solùm piè sic est credendum. Fundamentum autem Thomae est, quia in his tantum tenemur de necessitate salutis ecclesiae credere, quae ad substantiam fidei pertinent. quia in illis, spiritus adueniens, docet eam omnem ueritatem. Vtrum autem anima huius uel illius sit in inferno, uel in paradiso, nihil attinet ad substantiam fidei, sed tamen quia honor, quem sanctis exhibemus, quaedam professio fidei est, quae sanctorum gloriam credimus, ideolicet de necessitate salutis, ad hoc non teneamur, pie tamen sic est credendum. Ex hac propositione infero, ad propositum meae conclusionis, quòd etiam si Ecclesia determinasset Origenem esse damnatum, adhuc de necessis tate fidei catholicae non tenemur, assentire quòd ita sit. Ex quo patet, quòd etiam si uerum esset, quod ipsi contra me adducunt, quòd scilicet Ecclesia, oppositum conclusionis meae determinasset, adhuc malè ab eis iudicas tum fuisset, quòd conclusio mea haeresim saperet. Videant ergo isti Magl stri, quod non rectè adhuc, si etiam sint uera, quae ipsi contra me adducut est determinatum ab eis, contra meam conclusionem: &caueant ne noua credenda, fidelibus pro sua authoritate instituant, &ea esse de fide determis nent: audiantque illam prohibitionem Domini, Deuteronomij quarto. Non addetis ad uerbum, quod ego loquor uobis. quod dictum non solum damnat istos, qui authoritate sua, noua credenda prioribus superaddant, sed quia etiam catholicam ueritatem, pro haeretica refellunt. IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE LIBERtate credendi disputatio. CIcut nullus praecisè, sic opinatur, quia uult sic opinari: ita nullus cre dit, sic esse uerum praecise, quia uult sic credere. Ex hac conclusione Scorrelariè infero istam. Non est in libera potestate hominis credere articulum fidei esse uerum, quando sibi placet, &credere eum non esse uerum, quando sibi placet. Iudicauerunt isti Magistri, quòd propositio cum suo correlario esset erronea &haeresim sapiens.