Latin
225
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 225
Unproofread scanNot analysed yet
ego autem reputo, conclu sionem principalem esse, non solùm catholicam, sed uerissimam, &longè ueriorem sua opposita: &idem dico de correlario sanè intellecto, cuius sensus, si secundum mentem meam accipitur, non est aliter accipiendus, quàm ut sequitur ex principali conclusione, cuius ponitur esse correlarium. Quod autem conclusio non solum sit catholica, sed etiam sit uerissima, pa tet, nam pro prima eius parte, quae est, quòd nullus opinatur aliquid sic esse praecisè, quia uult sic opinari, est Aristoteles, secundo de Anima textu Commenti 253. ubi Aristoteles ponit differentiam, inter imaginationem &opinionem. &haec Aristotelis sententia, non solum non est reprobata, sed imò ab omnibus nostris Theologis unanimiter approbata. Secunda autem pars conclusionis, quae est, Quòd nullus credit aliquid esse praecisè uerum, quia uult credere id esse uerum, est Augustini in pluribus locis, qui hoc saepius dicit, Quòd non potest aliquis credere ex libero arbitrio, id est ex mero imperio uoluntatis, sine rationis persuasione aut motiuo, &totam conclusionem meam, in qua summariè tenetur ista opinio, quod proposita aliqua propositione dubia, ad hoc, quòd aliquis eam credat uel discredat, non sufficit mera apprehensio terminorum, &merum imperium uoluntatis. tenent Petrus de Alliaco, Henricus Haëta, &Henricus de Assia, &quando ego fui Parisius, tenebat ferè tota uniuersitas Pa risiensis, cum pluresque etiam catholiri doctores, ita habent pro uera, ut suam oppositam habeant pro impossibili, imò ego, adhuc non legi doctorem contradicentem, huic opinioni. Correlaria autem propositio, non aliter est intelligenda &accipienda, quàm cum restrictione uel determina tione posita. in antecedente, sic uidelicet, quod non est in libera potestate uoluntatis, credere articulum fidei esse uerum, quandocunque placet, &cre dere eum esse falsum, quando placet, ita quòd non praecisè ex eo, quòd uo luntati placet, ut intellectus credat, ipse credit, nec talis intellectus unius propositions, per aliam ei concatenatam est inusitatus: imò in scriptura sa cra, saepè sumitur intellectus literae, per praecedentia uel sequentia: quod maximè in casu nostro debet fieri. quia ergo hoc dictum, non est in potestate nostra &c. Non pono, tanquam dictum per se, &conclusionem separatam, sed pono tanquam correlariam ex praecedenti: quod si non placent eis accipere intellectum praesentis correlariè, ex sua principali, cui ipsa annectitur, &concatenatur, attendant, quòd dupliciter dicitur, aliquid efse in libertate, uel in libera potestate uoluntatis. uno modo: Quia posita ap prehensione in intellectu, nullo alio actu intellectus requisito, in potestate imperatiua uoluntatis sit, ponere actum illum, &sic negatur in hac conclusione, quòd actus credendi, in libera est potestate hominis, nec oportet om nem actum praecepti, aut meritorium, uel demeritorium taliter esse in potestate hominis, ad credendum enim non sufficit, apprehensio terminorum articuli, sed ultrà requiritur persuasio, aut aliqua ratio probabilis, ut allegatum est ex Augustino.