Latin
229
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 229
Unproofread scanNot analysed yet
quam opinionem ego non credo esse ueram, &post quaesitum suum, idem doctor reexaminando nonnullas suas opinio nes, dicit, Quòd licet stante euidentia in ratione, quòd aliquid non sit credendum, uoluntas necessitetur ad credendum, tamen quia sic necessitatus, fuit sibijpsi causa talis necessitatis, ideo imputatur ei ad peccatum. Dicit autem fuisse sibi causam, quia obmisit considerare &perscrutari diligenter, &discutere illa, quae sibi falsam fecerunt euidentiam, quod si fecisset, non sic apparuisset esse intellectui, sed aliter, &ideo concludit, Quòd cum quis male credit, aut discredit suum primum peccatum est negligentiae. hęc est opinio Roberti Holcoth de Libertate credendi, quae nunquam mihi apparuit bona uel probabilis. Considerent autem isti patres, an &istum Doctorem simul cum Durando, Henrico, &alijs pro haeretico ab ecclesia anathematizent? IOANNIS PICI MIRANDVLAE, DE ACCIdentibus in sacramento, disputatio. Vi dixerit, Accidens existere non posse, nisi inexistat EuchariIstiae, poterit sacramentum tenere, etiam tenendo, panis substantiam non remanere. Hanc quidem conclusionem non dixerunt isti Magistri esse haereticam, uel haeresim sapere, sed solum esse erroneam: cuius opinionis suae, si rationes aliquas attulissent, possem ego illis aut credere aut respondere, sed ipsi nec in huius, nec in aliarum conclu sionum damnatione, ullas adduxerunt rationes, quas ego uiderim. Dico autem pro declaratione conclusionis, quòd per hanc conclusionem, non intendo cathegoricè &absolutè dicere, Accidens non posse essesine subiecto, aut in sacramento de facto esse in subiecto, imò cum Ecclesia firmiterteneo, quòd accidentia sacramentalia, de facto sint sine subiecto: sed dico, Quòd ille qui diceret, accidentia non posse esse sine subiecto, &teneret cum Thoma, distinctionem realem existentiae panis ab essentia, posset dicere, non repugnare diuinae omnipotentiae, saluare existentiam panis sine essentia eius, Sicut actum tàm substantialem quàm accidentalem conseruat Deus, sine sua potentia, &consequenter in isto esse panis, subiectare accidentia, non manente substantia panis. ad quae quidem accidentia, habere posset corpus Christi praesentiam realem, sicut &nunc habet ad accidentia, quae in nullo subiectata sunt. Et quicquid sit de sacramento Eucha ristiae defacto instituto à Christo, &ab Ecclesia credito, in quo concorditer tenetur, quòd nihil panis remanet, adeò quòd sua reproductio esset creatio, tamen tenendo praedictam opinionem Thomae, de distinctione reali essentiae ab existentia, &capiendo sacramentum Eucharistiae ampliatiuè. ad id, quod est, uel potest esse, ut capitur in conclusione mea, quę est modalis, diuisa, non solùm praesens conclusio est probabilis &non e. ronea, imò crroncum est dicere, quòd non possit esse aliquod Eucharistię sacramentum, in quo accidentia essent in subiecto.