Latin
230
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 230
Unproofread scanNot analysed yet
Nec scio, per quam logrcam uiderunt isti Magistri damnari unam diuisam de possibili, propter falsitatem unius de inesse, ex eisdem terminis constitutae: mirorque, quod nesciant, quòd est fallacia consequentis, arguendo à minus amplo, ad magis amplum, cum destructione magis ampli. ac si quis diceret, Nullus homo est in domo: ergo, Nullus homo potest esse in domo. Similiter enim arguunt ipsi is damnatione huius propositionis, in nullo sacramento Eucharistię, quod de facto existit, uel de facto est institutum à Christo accidentia sunt in subio cto: igitur, In nullo sacramento, quod est, uel potest esse, aut institui à Chu sto, accidentia possunt esse, sine subiecto ex dictis patet, quàm malè conclu sio pręsens de possibili, damnata sit pro erronea, ab istis patribus, quide bent meminisse, quod fuerint etiam ex catholicis doctoribus, qui tenerent due facto, Accidentia in sacramento altaris, subiectari in existentia substantiam remanentis. Est enim una uia theologorum ut refert Petrus de Palude, in 4. di. 12. qu. 3. qui dicunt, quòd sicut qualitas hîc remanet naturaliter, quiarem manet suu immediatum subiectum, quod est quantitas, licet tollatur suum r motum, quod est substantia: &sic ipsa qualitas non subsistit, sed inhaerui sic etiam quantitas caret quidem suo subiecto remoto, quod est essentia sub stantiae, sed habet suum subiectum, proprium &propinquum, quod est essi substantiae, quo mediante inest substantiae: quia id ess e possibile, est remu nere essentia non remanente, imò dicunt ipsi, Necesse est ipsum remanere, col siderato modo, quo desinit hic esse: &quidem, quod hoc sit possibile, dicull patêre, quia licet essentia sit prior esse, ex quo uideretur, cum sit prius possi separari esse, à posteriori: quod magis potest separari, &fieri essentiasium esse, quam econtrà. tamen considerando ex alia parte, quod essentia se habam ad esse, sicut potentia ad actum, &sicut materia ad formam, quia actus nus dependent à potentia, quàm econtrà. sicut uidetur magis factibile ess sine essentia, quàm econtrà. sed Deus in incarnatione uerbi, fecit essentiam humanitatis sine esse suo, ut dicitur à multis doctoribus. ergo multo mags potest hic facere, esse substantiae panis sine essentia, ut sicut est ibi assumpium essentia &manet, non autem esse &non manet. ita hîc conuersa potestelle essentia, &non manere, &non conuersum esse, &manebit. Secunds ostendunt, quòd non solum istud sit possibile, sed necesse: quia nihil cro tum potest conuerti in increatum, sed unum creatum, potest conuerti in aliusquando communicant in materia, &in genere, aliter non, sicut accidem non conuertitur in substantiam, nec in accidens alterius prędicamenti, secun dum communem opinionem.