Latin
CAPVT PRIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 24
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim erit unum si ne ipsa quidem unitas una: Reliquum ut angelus numerus sit. Quod si est numerus alia sui parte multitudo una. Est autem omnis numerus eatenus imperfectus quatenus multitudo, perfectus autem quatenus unus. Quare quicquid in angelo imperfectum est angelicę multitudini, quam indehabet unde est numerus, id est, creatura, &quicquid perfectum est, accedenti unitati quam inde habet unde Deo coniungitur asscribamus. Imperfectionem in angelo duplicem inuenimus: Alteram quia non est ipsum esse, sed essentia tantum cui participatu esse accidit ut sit: Altera quia non est ipsa intellectio, sed aduenit ei ut intelligat: Cum ipse sua natura intellectus sit intelligentiae capax. Pendet autem secunda ex prima quoniam quod ex se non est utique neque intelligit ex se, cum ibi esse nihil possit ubi non est ipsum esse. Vtrunque igitur horum euenit angelo qua multitudo est. Reliquum ut absolutio illi &consum matio ab accedente desuper fiat unitate. Deus autem unitas, unde ad ange lum &esse, &uita, &omnis perfectio deriuatur. Quemadmodum autem duplex est imperfectio, quasi duplex multitudo, ita duplicem intelligamus unitatis accessum, ut utraque perficiatur. Prima ea est qua est essentia rudis ac informis, expers uit e, &esse, haec est terra inanis &uacua quam &Deus creauit. Nec forte crederes ut quidam crediderunt formationem tantum essentiae pertinere ad opificem non autem ad creationem. Simul cum terra creauit &coelum, id est, actum illius essentiae participatamque unitatem in multitudine hoc est ipsum esse: Vt sit quasi eadem creatio coeli &terrę, utpote comparis complexus &duarum ad idem simili nexu conuenientium naturarum. Nec dissone à ueteribus ipsum esse participationem di uinitatis uocamus coelum, quando &mundum archetypum Zenophanes sphaeram appellauit, &Saraceni quinimmo &nostri Deum circulum uocant.