Latin
CAPVT SECVNDVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SECVNDVM. CSt angelus per ea quae diximus iam suam naturam perfecte adeptus Lintellectualemque proprietatem. Veruntamen nondum habet unde sua munera impleat intelligendi, scilicet &contemplandi, nisi à Deo prius formis intelligibilib. uestiatur Propterea adhuc sunt tenebrae super faciem abyssi. Abyssus intellectualis proprietas est profunda quaeque penetrans perscrutans. Super hanc tenebrae sunt, donec spiritalium notionum quibus omnia uidet &intuetur radijs non illustratur.