Latin
CAPVT SECVNDVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 25
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptum est autem su per faciem abyssi non super abyssum, quia idem locus tenebrae &lucis Lux autem, id est, species, intelligibiles faciem tenent, id est, extrema ange lici intellectus, quia accidentes ei sunt, qualitates non ad ipsius essentiam spectant. Quid autem medium intercedat priusquam tenebra depulsa aboriatur lux statim annectit, dicens: &spiritus domini ferebatur super aquas. Domini spiritus quid erit potius quàm spiritus amoris? Neque enim spiriritum scientiae ita propriae domini spiritum dicemus. Quoniam &scien tia quandoque abducit à Deo. Amor autem ad Deum semper adducit. Hic nisi super abyssum illam feratur non fiet lux. Quoniam quemadmodum non implebitur luce oculus nisi ad solem conuersus, ita neque angelus spiritali luce impletur nisi conuertatur ad Deum. Motus autem hic conuersionis, neque est, neque esse aliud potest in natura angelica quàm motus amoris. Erat igitur spiritus Domini amatorius spiritus super abyssum, id est, super angelicum intellectum, intelligentiam enim amor consequitur, quo dum acta &excitata angeli mens ad Deum conuertitur. Dixit Deus: fiat lux &facta est lux, in angelo lux, scilicet, formarum intelligibilium, et fuit ex uespere &mane dies unus, quia ut probat Auerrois ex intellectu &intelligibili fit magis unum quàm ex materia. &forma, quod ut idem affirmat, &scribit etiam Moses Aegyptius longe magis in angelis quàm in homine uerum deprehenditur. Cuius ut illos obmittamus haec nobis satis fit ratio quòd species angelicae menti indiuidua copula, non ut humano intellectui accidit uaga &translatitia, perpetuis nexibus uniuntur,