Latin
255.1 to 255.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 255.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto ens. Nam cum causa quae dicitur finis prior est ea quae est exemplaris, &exemplaris prior efficiente. Primum enim appetimus habere quo biniuria tempestatum protegamur, tum idaeam domus mente concipimus, postremo in materia illam extrinsecus efficiendo formamus, quare si quemadmodum superiori capite definiuimus bonum ad causam finalem, uerum ad exemplarem, ens ad efficientem spectat, Deus ut causa est. Primo boni, tum ueri, postremo entis rationem habebit, quae omnia hic breuiter perstringimus, Foeta alioquin quęstionum multarum atque magnarum. Caput decimum in quo totam disputationem ad uitae institutionem &morum emendationem conuertit. VErum ne alijs potius quàm nobis disputemus illud curandum ne al tissima perscrutantes, in humili, id est indigna his conditione uiuamus, quibus coelitus datum ut indagare coelestium etiam rationes possimus. Sed illud assidue meditandum, hanc nostram mentem, cui diuina etiam peruia sunt, ex mortali seminio esse non posse, neque felicem alibi quàm in diuinorum possessione futuram, tantoque magis dum hic quasi aduena peregrinatur propinquare felicitati, quanto post habita cura terrenorum ad diuina se magis erigit &accendit. Admonere autem in primis nos praesens disputatio uidetur, ut si esse beati uolumus, beatissimum omnium imitemur Deum, unitatem in nobis, ueritatem, bonitatemque possidentes. Vnitatis pacem turbat ambitio, &sibi haerentem animum extra serapit, &in diuersa quasi lacerum trahit atque discerpit. Veritatis splendorem &lucem in coeno, in caligine uoluptatum quis non amittet? bonitatem furacissima nobis furatur cupiditas, id est, auaritia. Bonitatis enim peculiare hoc, comuiunicare alijs bona quae possides. Quare cum quaereret Plato cur Deus condidit mundum, respondens ipse sibi bonus, inquit, erat. Haec sunt illa tria, superbia scilicet uitae, concupiscentia carnis, &con cupiscentia oculorum, quae ut scribit loannes ex mundo sunt, &non sunt ex patre, qui ipsa unitas, ipsa ueritas, ipsa bonitas est. Fugiamus hinc ergo, id est, à mundo, qui positus in maligno, euolemus ad patrem ubi pax unifica, ubi lux uerissima, ubi uoluptas optima. Sed quis dabit pennas ut illuc uolemus? Amor eorum quae sursum sunt.