Latin
255.5 to 255.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 255.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quis adimet: Libido rerum quae super terram quam si sectemur iacturam facimus &unitatis, et ueritatis &bonitatis. Neque enim sumus unum, si curuum sensum &spectantem coele stia, rationem uirtutis foedere non deuincimus: sed duo in nobis principes, quasi per interualla regnantes, dum nunc Deum per legem mentis, nunc Baal per legem sequimur carnis, ®num nostrum in se diuisum profecto desolatur. Quod si ita erimus unum, ut mancipata sensui ratione sola imperet lex membrorum, falsa erit haec unitas, quia ueri non erimus, dicemur enim &apparebimus homines esse, id est animalia ratione uiuentia, &tamen erimus bruta, quibus pro legesensualis est apparentia, praestigium faciemus his qui nos uidebunt, inter quos habitabimus. Non respondebit imago suo exemplari, instar enim Dei sumus, Deus autem spiritus. Nos non spiritales iam, ut Pauli utar uerbis, sed animales, cum autem per ueritatem ab exemplari non excedimus, restabit ut per bonitatem ad ipsum tendentes illi aliquando compulemur.