Latin
CAPVT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXTV M. SEquitur dari ab elementis habitatorum multitudinem, pisces, aues, &Vbruta, ubi me magnae profecto angustiae tenuissent quales nusquam alibi in toto hoc nostro opere, nisi praesto mihi esset &Esaias apud quem alata legimus Seraphin, &Ezechiel apud quem si Hebraeis credimus &aues &bruta spiritales etiam nobis substantias indicant, nisi accurrerent suppetiatum ueteres Hebraei, qui omnes hoc loco angelicam multitudinem insinuari uolunt à Mose. Dicamus igitur sectantes horum uestigia, redar gui hic à Propheta errorem philosophorum, qui crediderunt principales quidem aliquas esse substantias intellectuales, sed negauerunt singulas ex illis (quod dicunt theologi) numerosae deinceps multitudini ut legionibus duces praeesse. Cum ergo nouem ordines angelicos cogitamus, sitque unusquisque ordo suum ducem sortitus, fingamus animo ducem illum &principem quasi maximam sphaeram tum sequacem exercitum quasi sphaerae illius habitatores &ornamentum sicut in aqua pisces, in aëre aues, in terra bestias, insphaera octaua sydera cogitamus, &uerum erit illud Danielis decies millia assistebant ei, &mille millia ministrabant ei. CAPVT SEPTIMVM. DOstrema hominis meminit non quia homo sit angelus, sed quia ange gelici mundi finis &terminus, quemadmodum &de natura corruptibili agens hominem etiam attulit illius naturae, non partem sed princi pium &caput: Quo fit ut ad tres mundos tractatus hominis pertineat ad eum qui sibi est proprius &ad utrunque extremum incorporeum, scilicet, &elementarem, quorum ita est medius ut alterius finis, alterius principium statuatur. Sed uideo paratum laqueum nostrae expositioni, cum subijciatur pręesse hominem piscibus maris, auibus &brutis. Nam si illa nobis naturam angelicam significant, quo pacto uerum erit quod scribitur praeesse hominem illis quem deminutum ab angelis &sciunt philosophi &Propheta testatur. Adsit ille nobis &laqueu conterat, qui &contriuit satanam sub nostris pedibus lesus Christus primogenitus omnis creaturae, hic laqueum profecto conterit &nodum omnem soluit &abrumpit, quoniam non solum in eo in quo tota diuinitas corporaliter habitauit, adeò sublimata est natura humana ut homo Christus qua homo est (si credimus Dionysio) angelos doceat, illuminet &perficiat, tanto (ut inquit Paulus) melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen haereditauit: Sed &nos omnes quibus data potestas filios Dei fieri per gratiam, cuius dator est Christus, supra angelicam dignitatem euehi possumus.