Latin
CAPVT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 29
Unproofread scanNot analysed yet
De mundo humano, id est, de hominis natura, Expositionis quartae, Lib. 11II. Prooemium. Ostquàm de omnibus mundi partibus, de omni natura coele sti, angelica &corruptibili tractatum satis à propheta ostendi mus, reliquum (si promissi memores sumus) totam iterum lectionem de homine interpretari, hoc re ipsa comprobaturi, nullam esse in uniuerso hoc opere orationem, quae uti de tribus mundis, de qui bus actum superius, ita de hominis etiam natura reconditos sensus &ueritates altissimas non complectatur. Nec minus fecerimus operepraecium si in hac quarta explicanda enarratione diligentes fuerimus quàm factum in superioribus. Quàm utilis enim homini, quàm necessaria sit sui cognitio (ut praeteream literam delphicam) ita est a Platone in primo Alcibiadedemonstratum, ut nihil fecerit reliquum posterioribus quod super hac requasi nouum afferre tentarent. &profecto improbum ac temerarium illius studium, qui adhuc sui ignarus, adhuc nescius an scire aliquid possit, rerum tamen, quae tam procul ab ipso sunt, cognitionem sic audacter affe ctat. Redeamus igitur in nos &uideamus (ut ait Propheta) quanta bona fecit Deus animae nostrae. Ne si forsitan insemet agnoscenda minus diligens fuerit, audiat patrem dicentem in Canticis, si te ignoras ò pulcherrima mulierum egredere &abi post uestigia gregum tuorum. Videtis quae nos maneat poena nostrae ignorationis. Abeundum est enim, à patre, scili cet, quam abitionem &exhaeredatio sequitur, quaquid infoelicius? Egrediendum item est, utique ex nobis. Neque enim apud seest animus: qui seipsum non uidet. Qui autem se exit à se diuellitur, quo quid acerbius: Eun dum tertio post uestigia gregum nostrorum, id est, post brutorum uestigia, quae sunt in nobis, de quibus in expositione satis dicemus, quo quid miserius? quid despicatius &contemptibilius? fieri, scilicet, pedissequos bestiarum quarum nos duces natura statuerat. Igitur non post brutorum sed post Moseos uestigia incedentes ingrediamur nos ipsos, ingrediamur animi penetralia ipso nobis Propheta aditum reserante, ut &in nobis cum mundos omnes tum &patrem &patriam foeliciter agnoscamus.