Latin
298
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 298
Unproofread scanNot analysed yet
Cum in tertia dixisses epistola refugere eum ad Simplicium relictis Latinis interprętibus, quantum ad oppositionem boni &mali pertineret, respondit ille quasi mirabundus, cur tu qui Boethianus esse soleres &Barbarorum irrisor, eos tunc rideres qui posthabitis Latinis interpraetibus, Graecos sequebantur interprętes, uel commodissimè innuens te sentire perperam, si Graecos philosophos magnifa ciendos non esse duceres, quos Boethius quem magno habes in pretio summo in honore semper habuisset, hisque &praeceptoribus &ducib. usus esset, quibus replicas rem non esse admiratione dignam, quamuis dixeris Latinos non negare Aristotelem quem Simplicius non negat &c. Sed milli non uidetur Simplicium negare Aristotelem cum rectè interprętetur, nec apparet Latinos interprętes euariare ab Simplicij sententia, quando eam tota mente complectantur &exequantur operibus. Si demiratus est ne gatum à te Latinos expositores Simplicium non sequi in maiorem fortè stu porem incidisset, si te Latinos non negare Arist. quem negaret Simplicius protulisse intellexisset: Porrò Simplicius quique illum sunt sequuti Aristormentem planè elucidant, cum ea ratione bonum &malum contraria essi dixerit, quòd alterum contrariorum semper habeat rationem mali &desi cientiae, quo circa, primo Physicae Auscultationis libro, contraria semptt secundum melioris peiorisque inuicem rationem comparari tradidit: Pithagureos etiam imitatus, qui duos rerum ordines statuere, quorum alter sub bonoalter sub malo contineretur, ususque sit in ratiocinatiuis libris frequenter ex ternis exemplis, hanc expositionem, ut inquit ille Thomas tuus, non solum Latinus, sed &inter Latinos praecipuus, non solum refert, sed &probal cui etiam nos Aegidium in 2. sententiarum &alios multos, Burleum, scili cet, &Aesculanum idem sentientes annumeramus, quinetiam &loan. Scotus cathegorias Aristotelis exponens adstipulatur huic nostrae sententiam inquiens, Si bonum accipiatur prout cum ente conuertitur malum essen hil, &sic bono non esse contrarium, cum enim utrunque contrariorum extra controuersiam sit aliquid positiuum, necesse est ut quod nihil sit in rerum natura quale est malum, contrarium esse pronunciari non possit, &licet ma lum tu nihil esse negaueris ad Thomam prouocans, ipseque opinioni tuma non modo non suffragetur, sed &abundè refragetur, quod etiam patrunin tertia epistola satis ostendit. Ab re tamen fore non putamus, uel paucu la obiter etiam ea in transcursu pro patrui opinione perstringere, monstrareque non solum Thomam in ea opinione fuisse ut malum esset nihil, sed cateruatim plures philosophos &theologos illustres in hanc sententiam pedibus manibusque descendisse. Augustinum inuenimus de moribus Manicheorum disserentem dixisse nullam naturam esse malum pauloque post ne quid pro natura intellexisset foret ambiguum subiunxit: Et ipsa natura nihil est aliud quàm id quod intelligitur in suo genere aliquid esse.