Latin
299
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 299
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus Aegidium Romanum in primo commentariorum libro in patrum sententias scriptum reliquisse, malum secundum quod malum puram esse priuationem &non aliquid, eoque modo esse aliquid pronunciari posse, quo &ipsum nihil aliquid esse dici potest, quando utrique possint nomine aliquo nominari. In secundo quoque earundem commentationum libro, malum non habere, ut eius uerbis utar, quid ditatem, ob idque non posseresponderi quaestioni quid est affirmat, nihilque aliud de ipso esse quàm nomen: Verbaque itidem Aristotelis de mali &boni oppositione, iuxta pa trui mentem interpraetatur, dogmatisque Simplicij &aliorum proborum Aristotelis interprętum consentit, &scilicet propria non esse genera pronuncians, sed aliorum contrariorum proprius genera dici debere, cum alter rationem positiui habeat altero non habente, nullumque contrariorum secundum se esse non ens, sed aliquam naturam &existentiam. Id ipsum Gregorius Ariminensis testatur, in commentarijs in secundum sententiarum librum, malum scilicet ipsum non esse aliquam, ut ipsius utar sermone, entitatem, sed puram priuationem. Hoc idem sensit perspicacissimi uir ingenij Robertus Olchot, quaestione prima commentariorum suorum in secundum theologicarum sententiarum librum. Hoc idem plerique alij iudicauere, quos in praesentiarum adducere mihi scribenti, tibique postmodum legenti fastidium fortassis afferret, satis erit quantum ad pręsens negocium attinet hos numerasse potissimum cum alijs obiectionibus dissoluendis, de hoc iterum oportuerit uerba facere quando illis in locis de malo mentio sit habita. Sed ut eo redeamus unde digressi sumus. Boethium tantum ex La tinis omnibus contra Simplicium &reliquos illustres interprętes citare in ludicium uideris, quem si tantum Latinorum numero dignaris adscribere, is unus erit ex Latinis expositoribus, non Latini expositores qui tuae opinioni suffragari uidebitur. Adde quòd nec ille si eius mens probè scrutetur nostrae sententiae reclamat, cum quaestionem hanc nec exacte pensiculet, nec ul timo rimetur iudicio, sed solu quid Aristotelis uerba strictè &presse apprehensa expostulent, declaret, qui mos ei familiarissimus in primis aeditionib. fuit, opiniones Gręcorum interpraetum uarias secundęęditioni deman dans, scrupulose &anxie examinandas. Cęterum probasse non modo illum, sed demonstrasse existimo quotiescumque daretur bonum &malum esse contraria, illico Chimeram aliquid esse in rerum natura absque ulla controuersia pronunciari posse, cuius contra te argumentis hoc tantum respondens, non perceptum scilicet ab eo qua ratione bonum &malum contraria dixeris, nihilque aliud pro te affers, quapropter nihil &ego aduersus te agam nisi &uidisse illum &percepisse cucta quae scripseras, &cum collibuit multaque de contrarijs dixeras recensuisse, meum enim hoc in negocio consilium est ultimas tuas obiectiones in patruum dissoluere, eas uerò quibus ipse quoquomodo responderat silen tio praeterire.