Latin
CAPVT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 30
Unproofread scanNot analysed yet
recurrens in causas ratiocinationis orbe circumuoluitur. Atque haec quidem si singula essent enarranda his, qui alibi ea non legerunt: non Moseos iam: sed Aristotelis Platonisque essemus interpretes. Corpus dicitur terra, quoniam terrosa &graui substantia est. Quare &de humo factum (ut scribit Moses) ho mini dedit appellationem. Verum inter terrenum corpus &coelestem animi substantiam opus fuit medio uinculo, quod tam distantes naturas inuicem compularet. huic muneri delegatum tenue illud &spiritale corpusculum, quod &medici &philosophi spiritum uocant. Quem &diuiniore esse natura quàm elementa &coelo proportione respondere, Aristoteles scribit, hic lux nuncupatur, quae cognominatio conuenire magis non posset philosophorum sententiae &medicorum, quorum omnium communis est consensus, esse illum substantia maxime lucida, &nulla re magis quàm lu ce gaudere, foueri &recreari. Accedit quòd quemadmodum omnis coelo rum uirtus (ut scribit Auicenna) uehiculo lucis ad terram transfertur, ita omnis animi uirtus, quem coelum uocauimus omnis potestas uita, scilicet motus &sensus lucido spiritu intercedente ad hoc corpus terrenum quod terram uocauimus commeat &transfunditur. Descendamus iam ad uer ba prophetae, apud quem primo uidemus creari coelum &terram, extrema, scilicet, nostrae substantiae uim rationalem &corpus terrenam quae postremo cum fit lux, id est, lucidius accedit spiritus, sic uniuntur, ut ex uespere &mane, id est, ex corporis nocturna &matutina animi natura unus sit ho mo. &quoniam (ut ostendimus) per hanc lucem omnis uitalis sensualisque uirtus ad terram nostram descendit, meritò ante lucis natale terra fuit inanis &uacua. Cui uitae motusque beneficia nisi per internuntium lumen participare suum coelum non poterat. Quare &statim causam adiunxit inanitatis, quia scilicet, super eam adhuc tenebrae erant luce nondum exorta.