Latin
CAPVT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT PRIMVM. Riusquam iuxta uerba ordinemque prophetae expositionem accuratius digeramus, oportet praefari aliqua dehominis natura, obiterque dictio nes aliquas exponere, ut totius deinde sensus apertior sit intellectus. Con stat homo ex corpore &anima rationali. Rationalis animus coelum dicitur. Nam &coelum animal à seipso motum uocat Aristoteles, &animus noster (ut probant Platonici) substantia est seipsam mouens: Coelum cir culus est, &animus itidem est circulus, quinimo, ut scribit Plotinus, ideo coelum circulus, quia animus eius circulus est. Coelum in orbem mouetur, animus rationalis à causis ad effectus se transferens, rursusque ab effectib.