Latin
CAPVT TERTIVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT QUARTVM. T uero cum multis rationalis natura, &uiribus, &potentijs distinAguatur, de nuda eius substantia supra est dictum. Nunc de ornatu atque (ut ita dixerim) regia eius suppellectile dicendum. Hoc est quod scribit, posita in firmamento Lunam, Solem &stellas, &quidem philosophi iuniores Solem intellectum qui actu est, Lunam eum qui est potentia forte interpretarentur. Sed quoniam nobis magna de hac recum illis controuersia, nos interim sic exponamus, ut qua parte ad aquas superiores ad Domini spiritum animus uergit, propterea quòd totus lucet Sol nuncupetur, qua uero aquas inferiores, id est, sensuales potentias respicit, unde infectionis aliquam contrahit maculam Lunae habeat appellationem. Solem hoc modo acceptu Graeci Platonici διάνοιαν, Lunam uero δόξαν pro suae doctrinae dogmatis appellarent. Quoniam autem dum à patria peregrinamur, &in hac uitae praesentis nocte &tenebris uiuimus, ea parte plurimum utimur quę ad sensus deflectitur, unde &plura opinamur quàm scimus. Cum uerodies futurae uitae illuxerit, alieni à sensibus ad diuina conuersi superiori alia parte intelligemus: recte est dictum hunc nostrum Solem praeesse diei, Lunam autem praeesse nocti. Itidem quia exuti nos moribundam hanc uestem unico Solis lumine id contuebimur, quod in hac corporis miserrima nocte plurimis uiribus atque potentijs uidere potius conamur quàm uideamus, iccirco unico sole dies lucescit, nox contra plurimas stellas componendi, scilicet, uim, &diuidendi, ratiocinandi, item definiendi &quae sunt reliquae, Lunae quasi minus potenti auxiliares corrogat &counit.