Latin
QUINTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUINTVM. CAPVT GActenus de uiribus animi cognoscentibus: Nunc ad eas se transfert quorum opus appetere, irae uidelicet &libidinis, id est, concupiscentiae sedes. has per bestias designat &irrationale genus uiuentium, quia sunt nobis cum bestijs communes, &quod est infoelicius ad brutalem saepe nos uitam impellunt. Hinc illud Chaldaeorum: Vas tuum inhabitant bestiae terrae, &apud Platonem in rep. discimus habere nos domi diuersa genera bru torum, ut non sit creditu difficile paradoxon Pythagoricum (si recte intel ligatur) improbos homines migrare in bruta. Intus enim atque in nostris adeò uisceribus bruta sunt, ut non procul peregrinandum sit ut migremus ad illa. hinc fabulae Circeae, &Theocriti illud: quos deae aspexerint uirtus, scilicet, &sapientia Circeis poculis labefactari non posse. Sed uideamus quàm horum brutorum differentiam Mosaica lectio nobis insinuet. Alia ab aquis quae sunt sub coelo, alia à terra producuntur. Aquae, ut diximus, significant sensualemi partem quae est sub coelo, quia subest rationi, &illi proxime famulatur. Terra est hoc ipsum corpus terrenum &fragile quo circudamur. Consideremus igitur an ex affectibus quib.