Latin
IOANNIS FRANCISCI PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 320
Unproofread scanNot analysed yet
Accedens sacratissima Theologia, duplici furore nos animabit, nam in illius eminentissimam sublimati speculam inde &quae sunt, quae erunt, quaeque fuerint insectili metientes aeuo& primaeuam pulchritudinem suspicientes, illorum Phoebei uates huius alati erimus amatores, &ineffabili demum charitate quasi aestro perciti, quasi Saraphini ardentes extra nos positi, numine pleniiam non ipsi nos, sed illae erimus ipse qui fecit nos. Sacra Apollinis nomina si quis eorumsi gnificantias &latitantia perscutetur mysteria, satis ostendunt esse Deum illum non minus philosophum quàm uatem. Quod cum Ammonius satis sit exequutus non estcur ego nunc aliter pertractem, sed subeant animum Patres tria delphica praecepta oppidò his necessaria, qui non fict sed ueri Apollinis, qui illuminat omnem animam uenientem in hunc mundum, sacrosanctum &augustissimum templum ingressuri sunt, uidebis tis nihil aliud illa nos admonere, quàm ut tripartitam hanc, de qua est pri sens disputatio, philosophiam totis uiribus amplectamur. Illud eni μιδὲν ἄγαν, id est, nequid nimis, uirtutum omnium normam ®ulam pen mediocritatis rationem, de qua moralis agit rectè praescribit. Tum illus γνῶτι σεαντὸν, id est, cognosce teipsum, ad totius naturae nos cognitionem, q ius &interstitium &quasi Cynnus natura est hominis excitat &inhortus tur, qui enim se cognoscit in se omnia cognoscit, ut Zoroaster prius, de inde Plato in Alcibiade scripserunt. Postremo hac cognitione per natus ralem philosophiam illuminati, iam Deo proximi, à, id est, es, dicente theologia salutatione, uerum Apollinem familiariter proinde felicitera. pellabimus. Consulamus &Pithagoram sapientissimum, ob id praecipsi sapientem, quod sapientis se nominedignum nuquam existimauit. Praecipium primo nesuper modium sedeamus, id est, rationalem partem, qua aninam omnia metitur, iudicat, &examinat, ociosa desidia ne remittentes amittu mus, sed dialectica exercitatione ac regula &dirigamus assidue &excite mus. Tum cauenda in primis duo nobis significabit, ne aut aduersus Solem emingamus, aut inter sacrificandum ungues resecemus. Sed postquam per moralem &superfluentium uoluptatum fluxas eminxerimus appetentias, &unguium praesegmina quasi acutas irae prominentias &animo rum aculeos resecuerimus, tum demum sacris, id est, de quib. mentionem fecimus Bachi mysterijs interesse, &cuius pater ac dux meritò Sol dicibnostrę contemplationi uacare incipiamus. Postremo ut gallum nutriamnu nos admonebit, id est, ut diuinam animae nostrae partem diuinarum rerum cogni tione quasi solido cibo &coelesti ambrosia pascamus. Hic est gallus cuius aspectu leo, id est, omnis terrena potestas formidat &reueretur. Hic ille gallius cui datam esse intelligentiam apud lob legimus. Hoc gallo canente aberrans huon mo resipiscit. Hic gallus in matutino crepusculo, matutinis astris Deum laudamus quotidie commodulatur.