Latin
IOANNIS FRANCISCI PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 321
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc gallum moriens Socrates cum diuinitatem animi sui diuinitati maioris mundi compulaturum se speraret, Aesculapio, id est animarum medico, iam extra omne morbi discrimen po situs, debere se dixit. Recenseamus &Chaldaeorum monumenta, uidebimus (si illis creditur) per easdem artes patere uiam mortalibus ad foelicitatem. Scribunt interprętes Chaldaei uerbum fuisse Zoroastris alatam esse animam, cumque alae exciderent ferri illam praeceps in corpus, tu illis subcrescentibus ad superos reuolare, percunctantibus eum discipulis quo pa cto alis bene plumantibus uolucres animos sortirentur, irrigetis dixit alas aquis uitae. Iterum sciscitantib. unde has aquas peterent, sic per parabolam (qui erat hominis mos) illis respondit quatuor amnib. paradisus Dei ablui tur &irrigatur, indidem uobis salutares aquas hauriatis, nomen ei qui ab aquilone Pischon quod rectum denotat, ei qui ab occasu Dichon quod expiationem significat, ei qui ab ortu Chiddekel quod lumen sonat, ei qui à meridie Perath: quod pietatem interprętari possumus Aduertite animum et diligenter consideratè patres quid haec sibi uelint Zoroastris dogmata, profecto nihil aliud nisi ut morali scientia, quasi boreali undis hibericis ocu lorum sordes expiemus, dialectica quasi boreali amussi illorum aciem liniemus ad rectum. Tum in naturali contemplatione debile adhuc ueritatis lumen quasi nascentis solis incunabula pati assuescamus, ut tandem per Theologicam pietatem, &sacratissimum Dei cultum, quasi coelestes aquilae meridiantis solis fulgissimum iubar fortiter proferamus. Haeillae forsan &à Dauid decantatae primum, &ab Augustino explicatae latius, matutinae, meridianae, &uespertinae cognitiones. Haec est illa lux meridialis quae saraphinos ad lineam inflammat, &cherubinos pariter illuminat. Haec illa regio quam uersus semper antiquus pater Abraham proficiscebatur. Hic ille locus ubi immundis spiritibus locum non esse, &Cabalista rum &Maurorum dogmata tradiderunt. Et si secretiorum aliquid mysteriorum fas est, uel sub aenigmate in publicum proferre, postquam &repens è coelo casus nostri hominis caput uertigine damnauit, &iuxta Hie remiam ingressa per fenestras mors, iecur, pectusque male affecit. Raphaelem coelestem medicum aduocemus, qui nos morali &dialectica uti phar macis salut aribus liberet. Tum ad ualetudinem bonam restitutos, iam Dei robur Gabriel inhabitabit, qui nos per naturae ducens miracula, ubique Dei uirtutem potestatemque indicans. Tandem sacerdoti sunimo Michaëli nos tradet, qui sub stipendijs philosophiae emeritos, Theologiae sa cerdotio quasi corona preciosi lapidis insignet. Hęc sunt Patres colendissimi quę me ad philosophię studium non animarunt modo sed compulerunt. Quę dicturus certè non eram nisi his responderem qui philosophię studium in principib. pręsertim uiris, aut his omnino qui mediocri fortuna uiuunt damnare solent. Est enim iam hoc totum philosophari (quae est non strae aetatis infelicitas) in contemptum potius &contumeliam, quàm in honon rem. &gloriam.