Latin
IOANNIS FRANCISCI PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 322
Unproofread scanNot analysed yet
Ita inuasit ferè omnium mentes exitialis haec &monstrosa persuasio, aut nihil, aut paucis philosophandum, quasi rerum causas, naturae uias, uniuersi rationem, Dei consilia, coelorum terraeque mysteria, prae oculis, prae manibus exploratissima habere, nihil sit prorsus, nisi uel gratiam inde aucupari aliquam, uel lucrum sibi quis comparare possit, quin eò deuentum est ut iam (prohdolor) non existimentur sapientes nisi qui mercenarium fa ciunt studium sapientiae, ut sit uidere pudicam Palladem, deorum munere inter homines diuersantem eijci, explodi, exibilari. Non habere qui amet, qui faueat, nisi ipsa quasi prostans, &praefloratae uirginitatis accepta mercedula malè paratu aes in amatoris arculam referat. Quae omnia ego non sine summo dolore &indignatione in huius temporis non principes, sed philoso phos dico, qui ideò non esse philosophandum &credunt &praedicanui quòd philosophis nulla merces, nulla sint pręmia constituta, quasi non ostell dant ipsi hoc uno nomine se non esse philosophos. Quod cum tota coruim uita sit uel in quaestu, uel in ambitione posita, ipsam per se ueritatis cogni tionem non amplectuntur. Dabo hoc mihi &meipsum hac ex partelavs dare, nihil erubescam, me nunquam alia de causa philosophatum, nisi ut plli losopharer, nec ex studijs meis, ex meis lucubrationibus mercedem ullam aut fructum uel sperasse alium uel quaesijsse, quam animi cultum. &à me sempe plurimum desideratae ueritatis cognitionem. Cuius ita cupidus semperu amantissimus fui, ut relicta omni priuatarum &publicarum rerum curum contemplandi ocio totum me tradiderim, à quo nullae inuidorum obtrectu tiones, nulla hostium sapientiae maledicta, uel potuerunt ante hac, uellii posterum me deterrere poterunt. Docuit me ipsa philosophia à propriaps tius conscientia quàm ab externis pendere iudicijs, cogitareque semper non tam ne male audiam, quàm ne quid male uel dicam ipse uel agam. Equidem non eram nescius Patres colendissimi futuram hanc ipsam meam disputationem, tam uobis omnib. qui bonis artibus fauetis, &augustissimaum stra praesentia illam honestare uoluistis, gratam atque iocundam, quàm multis alijs grauem atque molestam, &scio non deesse qui inceptum meum e damnarint ante hac &in praesentia multis nominibus damnent. Ita consueuerunt non pauciores ne dicam plures habere oblatratores, quae benè sancteque aguntur ad uirtutem, quàm quae iniquè &perperam ad uitium Sunt autem qui totum hoc disputandi genus &hanc de literis publice disceptandi institutionem non approbent, ad pompam potius ingenij &doctrinae ostentationem quàm ad comparandam eruditionem esse illam asseuerantes. Sunt qui hoc quidem exercitationis genus non improbent, sed in me nullo modo probent, quod ego hac aetate, quartum scilicet, &uigesimùm modo natus annum de sublimibus Christian theologiae mysterijs, de altissimis philosophiae locis, de incognitis disciplinis, in celebratissima urbe, in amplissimo doctissimorum hominum con sessu, in Apostolico senatu, disputationem proponere simausus. Alij hoc mihi dantes quod disputem, id dare nolunt quod de nongentis disputem quaestionibus, tam superfluo &ambitiosè quàm supra uires id factum ca lumniantes.