Latin
335.5 to 335.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 335.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Gulosus item, crapulae: &incontinens, libidini: &ambitiosus, imperio siue glorię dicit: Deus meus es tu. Vide igitur, quàm pauci possint dicere. Dixi domino Deus meus es tu: quia ille solus hoc potest, cui solus Deus sufficit: ita ut si ei proponantur omnia regna mundi, &coelestia omnia, &terrena bo na, non tamen, ut illa consequeretur, uel semel Deum offenderet: in hoc giturdicto, consistit totus status hominis iusti. Quoniam bonorum meorum non eges. Reddit rationem propositi sui, quare scilicet soli dimno dicat: Deus meus es turatio autem, quoniam solus Deus bonis nostris non eget, nulla enim creatura est, quam non indigeat alijs creaturis, quàm ea imperfectioribus, ut probant philo sophi &theologi, quia si ille non essent, ista non essent, quia destructauus parte uniuersi, destruitur totum uniuersum. Destructo autem, destruuntur omnes partes, omnes autem creaturę, sunt partes unius uniuersi, cuius uniuersi, ipse Deus non pars est, sed principium nihil ab eo dependens, ni hil enim acquisiuit Deus ex hoc quòd creauit mundum, &nihil perderet, si totus mundus annihilaretur.