Latin
IOANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 336
Unproofread scanNot analysed yet
Solus ergo Deus bonorum nostrorum non eget. Debemus autem erubescere, illum habere pro Deo, qui bonis indiget nostris, qualis est omnis creatura. Praeterea non debemus habere pro Deo, hoc est, pro summo bono, nisi illud, in quo est summum bonum in nulla autem creatura est omne bonum, soli igitur domino debemus dis cere: Deus meus es tuSanctis qui sunt in terra eius. Post Deum maximè debemus amare illos, qui sunt Deo maximè coniuncti, quales sunt angeli, &beati in patria. ideo postquàm dixit domine Deus meus es tu: subdit quòd Deus: Mirificauit uoluntates suas. Hoc est mirabiles fecit amores eius, &desideria eius erga sanctos, quo sunt in terra eius: hoc est in coelesti patria, quae dicitur terra Dei, &ra uiuentium: &uerè si consideremus, quanta sit illius patriae feliu tas, quantaque huius mundi miseria, quanta ciuium illorum bonitas? claritas, desiderabimus semper hinc discedere, ut illic habitemus. Haecul tem &similia, cum meditamur, illud semper curare debemus, ne infructuosae sint meditationes nostrae: sed ex qualibet meditatione, aliquam sem per acquirere uirtutem debemus: ut ex hoc uidelicet, de bonitate illius! triae superioris, debemus acquirere uirtutem hanc, ut mortem non sollli fortiter feramus, &patienter cùm uenerit hora nostra, aut si pro fideoll sti nobis obeunda sit, sed ultrò etiam appetamus, cupientes scilicet, exhaualle miseriarum discedere, ut in illa felici patria cum Deo &sanctis elum regnemus. Cum ergo iustus descripsit statum suum, qui totus est in essctu erga Deum &diuina, despicit quoque ex alto statum hominum malu rum, &dicit. Multiplicatae sunt infirmitates eorum. Per infirmitates autem intelligit Idola, &ita habet textus Hebraeu sicut enim bonus unum habet Deum quem colit, ita mali multos habei pis Deos &idola: quia multas scilicet uoluptates, multa desideria uana, siones diuersas quibus seruiunt: ideò autem multas quaerunt uoluptattum quia nullam inueniunt, quae eos quietet, &ideò in circuitu impij ambulant. Et subdit. Post accelerauerunt. quia scilicet, post sua desideria praecius tes ruunt, &inconsideratè: unde edocemur, ut non minus ipsi celeriter curramus ad uirtutes, quàm ipsi currunt ad uitium: nec domino nostro m nus diligenter ipsi seruiamus, quàm ipsi seruiunt domino suo diabolo. Iu stus autem considerans statum malorum, proponit firmiter, sicut &nos semper debemus facere, nullo modo uelle eos sequi: &dicit. Non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum per labia mea. Dicit autem desanguinibus, tùm quia idolatrae solebant collecto sanguine uictimarum, circa eum suas agere caeremonias, tùm quia tota uita malorum relicta ratione, sensualitatem sequitur, quae in sanguine sita est.