Latin
IOANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 338
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si quis Deum semper haberet ante oculos, pro regula omnium operationum suarum, &in omnibus operationibus suis, nec propriam utilitatem, nec gloriam, nec uoluptatem quaereret, sed solum ut Deo placeret, breui perfectus euaderet, &quia, qui ita agit, semper in omnibus prosperatur, ideò dicit. Ipse à dextris est mihi ne commoueat. Ostendit deinde, quanta sit felicitas iusti uiri, quia scilicet erit in aetera num felix, &in anima &in corpore, ideò subdit propter haec. Lętatum est cor meum. Id est, anima mea laeta est, sciens post mortem sibi coelum esse paratumEt caro mea requiescet in spe. Id est, quamuis ipsa non laetetur, quasi acceptura statim post mortem statum suum, requiescit tamen in sepultura, cum hac spe, quòd resurget in die iudicij, cum anima sua, immortalis, &splendidissima, &hoc totum declar in sequenti uersiculo: nam quia dixerat, quòd anima laetabatur: subdit rationums Quia non derelinquet animam in inferno. Et quia dixerat, quòd caro requiescebat in spe, subdit rationem dicensNec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Quia siue, &quod fuit corruptibile, resurget incorruptibile, &quia Chiistus fuit primus, qui intrauit Paradisum, &nobis uitam aperuit, &fuit primus qui resurrexit, &resurrectio eius est causa nostrae resurrectionis, ides ista quae diximus, de resurrectione, principaliter de Christi intelliguntur sicut declarauit Petrus Apostolus. &secundario intelligi possunt de nobis, inquantum sumus membra Christi, qui solus non uidit corruptiontum quia corpus eius in sepulchro putrefactum non fuit, quoniam igitur uiaben neuiuendi ducit nos ad perpetuam uitam animae &corporis, ideosubdit Notas mihi fecisti uias uitae. Et quia tota felicitas huius uitae, consistit in aperta uisione &fruitione Dei, ideo subdit. Adimplebis me laeticia cum uultu tuo. Et quia felicitas in aeternum durabit, ideò subdit. Delectationes in dextera tua usque in finem. Dicit autem in dextera tua, quia felicitas nostra completur in uisiones fruitione humanitatis Christi, qui sedet in dextera maiestatis in excelsis iuxtad Deum deprecatoria. luxta illud loannis. Haec est tota merces, ut uideamus Deum, &quem mi sisti lesum Christum.