Latin
IOANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 337
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit autem, quòd non solùm uult sacrificare idolis, sed nec nominare ea, quod tantum dici &fieri potest, ostendens per hoc, quòd non solum homo perfectus debet abstinere ab illicitis uoluptatibus, sed etiam à licitis, ut magis totus feratur in coelum, &contemplationi diuinorum purius uacet, &quia aliquis posset credere, quòd esset stultitia priuare se omni uoluptate, subdit. Dominus pars haereditatis meae. Quasi dicat, non mireris, si omnia alia relinquo, ut Deum possideam, in quo etiam alia denique bona possidentur. Debet haec esse uox cuius libet boni Christiani: Dominus pars haereditatis meae: quia nos Christiani, qui bus Deus ipse pro haereditate promittitur, debemus erubescere, aliquid praeter ipsum desiderare, &quia posset uideri alicui praesumptio, audere haec sibi promittere, idem subdit. Tues qui restituis haereditatem meam mihi. Quasi dicat, Domine Deus meus, benè scio, quòd cum nihil sim respectu tui, uiribus meis non possum ascendere ad te possidendum: sed tues, qui trahes me ad te, per gratiam tuam, &tu es, qui teipsum dabis mihi possidendum: consideret deinde iustus, quanta sit haec felicitas, ut ei Deus pro haereditate contigerit: subdit. Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Partes enim, &sortes, antiquitus per funes diuidebantur, &quoniam multi sunt, qui licet ad hanc felicitatem sint uocati, sicut sunt omnes Christiani, ipsam tamen nihil faciunt: utpotè pro leui saepe uoluptate commucant, ideò subdit. Hęreditas mea pręclara est mihi. Quasi dicat, sicut ipsa est praeclara, ita ego eam praeclaram reputo, &omnia alia, respectu eius, ut dicebat Paulus, sicut stercora reputo, quoniam autem habere hoc lumen intellectus, ut homo cognoscat felicitatem, sibi à Deo datam donum Dei, &ideo subdit. Benedicam dominum, qui tribuit intellectum. Quoniam autem, saepe homo iudicat secundum rationem seruire Deo, sensualitas autem &caro repugnant, tunc autem homo perfectus est, ut non solum anima eius, sed &caro in Deum feruntur: iuxta illud: Cor mem &caro mea exultauerunt in Deum uiuum: ideo subdit. Ff Et usque Et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Id est renes ipsi, in quibus maxima solet esse inclinatio ad concupiscen tiam, non solùm inclinant me ad malum, sed potius increpant: hoc est, retrahunt etiam usque ad noctem, id est, eousque ut etiam ipsi ultrò proprium corpus affligant. Afflictio enim, saepè per noctem solet designari: ostendit deinde, quae sit radix tantae priuationis: &dicit. Prouidebam Deum semper in conspectu meo.