Latin
IOANNES
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 347-2
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNES PICVS MIRANDVLA PHILIP. po Beroaldo, S. Ccepi abs te doctissime Beroalde &epistolam cùm amabilem, tum eruditam, &uersus plurimos ipsam etiam dubio procul antiquiAtatem prouocantes, gratissimum id mihi munus fuit. Quare per te bono in negocio, bonas horas sum ociatus, &uoluptari nulla in re uel io cundius poteram uel honestius. Agam uero hominem oppido quàm ingratum si tua quae sunt optima, remunerari meis uellem quae sunt pessima, &catullianis salibus suffeni uenena permutare. Sum enim in poëmatis illo nihilo melior, nisi hoc praestem, quòd me suffenum esse agnosco, &quid manticae in tergo sit uideo. Tu tamen hoc flagitas, ut scilicet de nostris ad te aliquid scriptionibus dedam, atque ita flagitas, ut quasi postules, uidearisque repulsam aequo animo non laturus. Quare tibi uel cum dispendio si qua est apud te de me existimatio satisfaciendum, habeas igitur duas epistolas, alteram ad Laurentium Medicem, alteram ad Hermolaum de genere dicendi philosophorum. Quibus &uersiculos quosdam addidi, qui per hos dies etiam agenti alia mihi exciderunt. Tu haec ita leges, ut memineris in humanioribus his studijs me tumualtuaria cura, &subcisiuis esse temporibus, ut qui philosophis operam primariam, &ut dicitur, seriosas addiderim lucernas. Apud quos ut id profecerim quod tu apud rhetores &poëtas, quos inter (loquor ex animo) non uideo cur tibi primas, iure non uendices. Politianus tuus est, totus amat te, ut qui maxime. De me polliceri tibi nihil non potes quod ego possim. Vale. IOANNES PICVS MIRANDVLA LAVRENtio medico, 5. P. D.