Latin
348.1 to 348.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 348.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Egi Laurenti Medice Rhythmos tuos, quos tibi uernaculae Musae per aetatem teneram suggesserunt, agnoui Musarum &Gratiarum legitimam foeturam, aetatis tenerae opus non agnoui. Quis enin in tuis Rhythmis &numerosa uersuum iunctura saltantes ad numerum gra tias non persenserit? Quis in canoro dicendi genere &modulato canentes Musas non audiat? Quis in leponre non affectato, hilari argutia, melliui salibus aptis illecebris, miro candore, in prudenti dispositione, in grauis simis sensibus ex penetralibus philosophiae erutis, adolescentem homineum quis agnescat? Scio profecto me non esse in hoc albo, nec eum qui huc ascil dam, id est, ad iudicium rerum. Sed uellem dici posse extra suspitionem ali lationis, quod de illis sentio: dicerem profecto non esse ueterum scriptorulum quem in hoc genere dicendi longo interuallo non antecesseris. Quodll putes dictum ad gratiam afferam tibi huiusce sensus rationes meas: Siull apud uos duo praecipuè celebrati poëtae Florentinae linguae, Franciscu Petrarcha, &Dantes Aligerius, de quibus illud in uniuersum sim praestus, esse ex eruditis, qui res in Francisco, uerba in Dante desiderent. Ini qui mentem habeat &aures neutrum desideraturum, in quo non sit uilu re, an res oratione, an uerba sententijs magis illustrentur. Sed expendan uelut in librilli particulatim uniuscuiusque merita. Franciscus quidemsil uiuiscat quod attinet ad sensus quis dubitat ultrò herbam tibi daturum as tu &acutus semper grauis &subtilis, ille uero de medio plurimum an piens sententias colorat uerbis, &quae sunt gregaria egregia facit genui dicendi, in quo uideamus quid tibi ille, quid tu illi praestes, in quibusd dulcior apparuerit. Sed mihi illius dulcedo, ut ita dixerim, dulciter acciu &suauiter austera. Ille fusus &aequabiliter deliniens. tu maiestate &qui dam uiuaciluce orationis animos perstringens. In illo ambitiosa &nin in te neglecta potius quàm affectata diligentia: Ille tener &mollis, tumen sculus &torosus. Ille uolubilis &canorus, tu pręsus, plenus, firmus &ma dulatus. Ille fortè lepidior, tu certe amplior &erectior. Ille fucacior, sed b neruosior. In illo est quod amputes, in te nihil redundans &nihil curtum Sed fortè audaculus qui tollendum aliquid de illo dixerim.