Latin
CAPVT SEPTIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEPTIMVM. Omini mancipantur terrestria, homini fauent coelestia, quia &coeTlestium &terrestrium uinculum &nodus est, nec possunt utraque haec non habere cum eo pacem, si modo ipse secum pacem habuerit, qui il lorum in seipso pacem &foedera sancit. At caueamus quaeso, nein tanta di gnitate constituti non intelligamus: Verum illud anteoculos semper animi habeamus, uti &certam &exploratam &indubiam ueritatem, sicuti fauent omnia nobis eam legem seruantib. quae nobis est data, ita si per peccatum per legis per raeuaricationem de orbita defecerimus, omnia aduersa infesta ini micaque habituros. Rationabile enim ut quemadmodum non modo nobis, sed uniuerso, quod in nobis complectimur, sed authori ipsius mundi omnipotenti Deo iniuriam facimus, experiamur etiam omnia, quae in mun do sunt: &Deum in primis, potentissimos uindices &acceptae iniuriae grauissimos ultores. Hinc extimemus, quae poenae quę supplicia maneant transgressores diuinę legis. Hi sunt, qui (ut dixit oraculum) δαίμονεσοῦ φοιτῶσι πεαι χθόνακαὶ ποαὶ ποντον ἀκάματοι δαμάναντας ὑπὸ τῦ μαστίγι θεόιο, id est, qui pergunt circa terram, &circa pontum, &infessi domantur sub uerbere Dei, hos coelum, hos terra, hos tota mundanae reipub. inconcussa iustitia fulminat, &persequitur. Rei sunt enim uiolatae uniuersitatis, &laesae maiestatis diuinae: Cuius imaginem foedissima iniquitatis macula deturparunt. Hinc factum fortasse, ut apud Prophetas cum quid à Deo aut praeceptum, aut uetitum promulgatur, citentur coelum &terra testes, scilicet, quia &praecepti transgressio illa etiam uiolet, &de communi accepta contumelia ipsa quoque de improbis dum Deo ministrant poenas sunt acceptura, &omnino omnem insaniam superat adduci ut credamus cuipiam in ciuitate aliqua posito decorato summis honoribus licere in principem, in uniuersam rempubl. de se optime meritam impune delinquere, ac non potius dari illum torquendum statim &cruciandum lictoribus &carnifici, aut totius populi consensu lapidibus obruendum.