Latin
CAPVT SEPTIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 40
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem carnifices, sunt lictores, in hac Dei repub. improbi daemones, uilisfimo ministerio addicti in poenam antiqui sceleris, hinc illud Pauli: Tradidi illum Satanę in interitum carnis, hinc daemonis ultoris etiam apud Or pheum cognominatio, si forte nostris minus credamus. Quemadmodum autem scelera hominum omnis creatura odit &execratur, ita recta illius uita &institutio omnibus grata est, omnibus placet. Neque enim (ut ita dixerim) non admitti in participatum &boni eius &mali omnia possunt, quae tam arcto nexu illi implicita &coniuncta sunt. hinc illud euangelicum: Si poenituit peccator exultare laetitia omnes angelos, hinc mysterij illius aperta ratio, quod absconditum fuit à saeculis, ut corrupta in primo Adam &deturbata de suo statu natura nostra per Christi crucem instauraretur, scilicet nonstra causa filius Dei &homo fit &cruci affigitur. Nam &congruum fuit ut qui est imago Dei inuisibilis primogenitus omnis crea turae in quo condita sunt uniuersa, illi compularetur unione ineffabili, qui ad imaginem factus est Dei, qui uinculum est omnis creaturae in quo con clusa sunt uniuersa. Nec erat si cum homine tota natura periclitabatur eius iactura aut negligenda, aut reparanda per alium, quàm per quem tota fue rat instituta natura. De mundorum inter se &rerum omnium cognatione, Expositionis sextae, Lib. VI. Prooemium. Eus unitas est ita ternario distincta, ut ab unitatis simplicitate non discedat. Est trinitas diuinae in creatura multiplex uestigium. Nos hoc unum duntaxat hic attulerimus adhuc quòd sciam à nemine allatum, quod quam in creaturi S unitatem ui demus, dispartitam triplici ratione deprehendimus. Est enimprimum ea in rebus unitas, qua unumquodque sibi est unum sibique con stat atque cohęret. Est ea secundo, per quam altera alteri creatura unitur, &per quam demum omnes mundi partes unus sunt mundus. Tertia atque omnium principalissima est, qua totum uniuersum cum suo opifice quasi exercitus cum suo duce est unum.