Latin
HIERONYMVS DONATVS ROBERTO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 398
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illius acies ueluti noctua ad solis radios caecutiens tantum splendorem sustinere non potuit quapropter quicquid in huiusmodi peregrinatione, seu ut uerius loquar in patriam reditu uel me latuit, uel oculos nostros effugit, non index ipse, sed is cui indicabatur in culpa facile deprehenditur. Nam loannis Pici Mirandulae diuinum ingenium omnia demonstraturum se &recipit &praestat. Quid igi tur mi Roberte est, quòd ego tibi debere non fatear, tanto munere à teditatus, quod quidem ego quam primum gustare coepi, tanta semel auiditas excitata est in me, tantusque ex pabuli suauitate epulandi amor, ut omnis mon rae impatiens, nihil malis mandendum mandauerim, sed uelut auidissimus iuuencus cuncta solida deuorauerim. Verum cum continuata lectione rem uniuersam peregissem, eiusdem pecudis more congestans in stomachum ad os reuocans diligentius ruminassem, tunc uerò mira apparuit suauitas tunc qualis nunquam stupor incessit. At dices, nonne antea hominis doctrinam admirabaris: admirabar quidem ita illum in omnibus disciplinus uersari, ut in singulis tamen excellere uideretur. Nullus eum in physicis nullus in mathematicis disputantem locus fugiebat, in metaphysicis uor &in omni theologiae genere, siue eam quaeras, quae à Mercurio excitata, s à Plat. consummata est, siue nostram atque Christianam omnium excellentius simam, atque uerissimam, nihil nostra haec secula, &aliquot etiam superios illo eruditius uiderunt. Sed ne fortè putes (quo uitio plerique nostrûm eoborarunt) ipsum à sapientia eloquentiam seiunxisse. Nónne &grauissime &copiosissimè, prętereaque ornatissime, omnia describit, ut priscis illis om toribus iure suo optimo admisceri iam potest. Haec igitur ita de illo hactr nus admirabar, ut nihil huiusmodi adinuentioni addi iam posse putarem Verum sua Heptaplo perlecta, admirari iam coepi, quod illa superiora admirarer. Quapropter neque temere, neque sorte quadam, sed Deo ita iubtu te euenisse crediderim, ut diuinus hic uir tribus his nominib. insignis cus serit. Ioannes enim siue Domini gratia, siue in quo est gratia, siue cui dona tio a Deo facta est, interpretatur. Quis non uideat non potuisse eum quam assequutus est doctrinam sine praecipua maximaque Dei gratia assequi? Inbi co autem eam rostri duriciem scimus esse, id capitis robur, ut nullum neque tam osseum (ut ita dixerim) nequetam lapideum lignum inuenias, quoo haec auis non perforet, atque in eo latebram, quo sese recipiat, nidumque congerat artificiose excauet. Eodem ergo modo nihil ex omnibus disciplinis humano ingenio tam difficile cognitu est, quin ipse eius quaeque durissims tundens penetrauerit, nidificauerit, pullos excuderit, atque produxerCum uero omnia in eo uiro miranda sint, quis non Mirandulam cum Spelandus, pellandum duxerit? Quamobrem ut tibi qui illius familiaritate assiduo utaris gratulor, sic mihi doleo, mihi inquam, qui in hoc me infelicem putem, cui propter multas necessariasque occupationes meas, illi, quod arden tissimè cupio, noctes diesque adhęrere non liceat.