Latin
HIERONYMVS DONATVS ROBERTO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 399
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim liceret, à latere non dico senis, sed iuuenis unquam discederem, eius dico iuuenis, in quo omnis sapientia, omnis doctrina senilis, canaque est. Tu autem, cui longe majus orium sortuna obtulit, natura autem ingenium excellens tribuit, quod ta men deinceps diuturna tua in omnibus bonis artibus exercitatio ususque frequens auxit atque expoliuit, fruere hoc tibi coelitus delapso bono, hauri ex hoc uberrimo fonte, uel potius immenso oceano, atque tantum hauri, quantum non solum ad praesentem, uerum &ad futuram omnem sitim sedaldam satis esse potest. Reputa ergo te, computa, disputa tecum, quàm paucissimis mortalibus tantum boni unquam euenerit. Gloriatur Alexander ille Magnus in Aristotelis tanti philosophi tempora incidisse. At tibi Aristoteli Platonique simul familiariter conuixisse felicissima tua sorte datum est, atque ita Aristoteli atque Platoni, ut in illis praeter ueterem academicorum peripateticorumque doctrinam, Paulos, nostros loannes, Dionysios, Augustinos, Hieronymos, Thomas, reliquaque huiuscemodi lumina relucere uideamus. Quamobrem ex his rebus collige qnantum uel teipsum, uel ex hoc amare debeas optime Roberte, cui &ipsa fortuna obtu erit, &tu tua prudentia profeceris, ut hic uiro &familiarem apprime red dideris. Vale 10. Calendas Decembris.