Latin
HIERONYMVS DONATVS IOANNI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 400-2
Unproofread scanNot analysed yet
HIERONYMVS DONATVS IOANNI Pico suo, S. Vae meae partes esse debuerant eas omnes tibi sumpsisti Picedos ctissime, teipsum apud me negligentiae insimulans, &in cocti Omine cuius ego apud te maxime reus sum, excusationem quaeresm parum tibi uidetur alios ingenio &eruditione praecellere, nisi modestia quoque &humanitate uincas, non solum alios, sed teipsum. Al uero obsecro harum uirtutum munera ita amplectaris, ut nobis quoque a quam obeundi quoque officij nostri occasionem relinquas, ne dum harus omnes tibi partes uendicas, nos inhumani atque inciuiles habeamur. Quam ego in re quae mea est impudentia, iam non excuso negligentiam meam, 1 accuso humanitatem tuam, quòd scribis te non temporariam mecum, str perpetuam amicitiam statuisse, non solum ea causa tibi me plurimum de bere intelligo, uerumetiam rectè mihi amicitiam definisse uideris, quę tem poraria cum sit iam amicitia esse non potest. Illud scito me eam in meorum ornamentorum delectu seposuisse. Quid enim mihi accedere potest praecrius, quàm à tanto uiro non laudari solum sed etiam amari? Hermolaum nostrom incredibilem doctrinarum tranquillitatem, &studiorum ριλοπονίς cura maxim Utilitate eruditum, uideo esse summum ac rarum quiddam, quod sperare possunt literae eo incolume. Eius ego consuetudinem, quam mihi tantopere inuides eadem penu seruo, qua &amicitiam tuam, nihil praeterea adeò ταύμαστον censeo quod assequi ingenio &eruditione non possis, pręsertim quòd audio te* isthuc demigrasse, quod ego consilium ita laudo ut magis laudare non possim.