Latin
HIERONYMVS DONATVS IOANNI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 401
Unproofread scanNot analysed yet
Nam οὐδὲν γλυκύτερον ἢ πὰν ἐι δέναι ego Politianum tibi inuideo hominem fertilissimi &facundissimi ingenij, cuius Ru sticum nuper legi, uisus est mihi splendor aetatis nostrae &*cui ea de me polliceri à te meis uerbis postulo, quae ab homine amicissimo expectari possunt. Vtor autem te internuncio in auspicanda mihi cum eo beneuolentia, fretus humanitate tua, tamen quòd τῶν μουσῶν κοπύρῳσόματι per te qui eruditissimus es me conciliari conuenit. Vale, &puta nihil mihi tuis literis esse iucundius. plura laxiore ocio scribam ad te. Venet. 17. Calendas lanuarij. 1484.