Latin
PHILIPPVS BEROALDVS IOANNI PICO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 402
Unproofread scanNot analysed yet
Tu Musarum alumnus meritò potes nuncupari, qui non ut mul ti unam alteramume crateram musicam ebibisti, sed tanquam alter Apuleius epotasti crateras omnis &in primis illam philosophiae limpidam atque nectaream, quam paucissimi primoribus uix labris attingunt, uixque à limine salutant. Omagna foecunditas animi. O immortalis ingenij beatissima ubertas, quae in Pico Mirandulano adhuc puero adhuc ephoebo tantas uir tutes excudit, tam multijugas disciplinas infudit, tantas animi dotes inseruit, qui aetate tyrunculus est, eruditione ueteranus. Perge uir doctissime quo coepisti, effice ut crescentibus annis scientia augeatur, ingenium adolescat, memoria fiat uegetior, atque adminiculatior. qui in iuuenta es nostri seculi decus &uirtutis exemplum, qualis es futurus in senecta. Papinianus à Spartiano iuris asylum &doctrinae legalis thesaurus nominatur. Tu à no bis asylum ingenuarum disciplinarum nuncupaberis, tu nobis quoties abdi tum quippiam in literis interioribus occurret thesaurus eris, imò ut uerius loquar iam nunc thesaurus es. Omnia etiam penitissima in literis tibi sunt ad manum, omnia praesto occurrunt, orbis ille doctrinae qui laudatur à doctis tibi in famulatu esse uidetur. Tibi Gręcae Latinaeque literae ancillantur Tibi licet ingenium nunc hac nunc illa meditatione uegetare, altera enim alterius est condimentum. Et ut terras uaria ac mutata semina recreantalque reficiunt, ita mutatio studiorum animos refouet ac amoenat. Tibi li cet ingenium dulcioribus poëtices studijs exhilarare, si quando austerio ribus philosophiae dogmatibus lassescit. Tu denique in arce stas atque fas gio bonarum disciplinarum, cum nos in primo uix cliuo sudemus, Tu gradatoris gradu arctam uirtutis uiam conscendisti, nos testudineo ac formis cino incessu conscendere conamur, &in confragosis callibus laboramus subinde labantes, subinde nutabundi, ac titubantes. Scribo quod sentio sentio quod scribo, calamus cum mente concordat. Incredibili desiderio afficior te unà cum Politiano uisendi, cui desiderio intra paucissimos die faciam satis, nam Minus Roscius qui literatorum omnium est amantissi mus, qui nos ambos potissimum miro amore prosequitur, ferijs hiscepa schalibus isthuc uenturus est ad uota soluenda. Ego hominem comitabor, tunc dextram copulare uicissim licebit, &mutuo colloquio frulTunc ego literator &grammatista uos literatissimos adibo, alloquar, f lutabo, tunc ego qui hic sapere uideor, isthic fortasse mussabo, uel tanquam anser inter olores clangore obstrepere personabo. Interea uale literarum asylum, meque mutuo ama &Politianum desideratissimum meo nomine saluta. Bononiae. 6. Idus.