Latin
BARTHOLOMEVS FONTIVS ROBERTO SALVIATO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 403
Unproofread scanNot analysed yet
BARTHOLOMEVS FONTIVS ROBERTO SALVIATO. CAlue. Siquidem unquam summa cum uoluptate Roberte legi Picum tuum proxima nocte legi duabus de causis, &quod à te uiro amicisSsimo mittebatur, &quòd authorem operis per se amarem, quem adhuc non legisse mihi turpe putabam fore. Ex quo uero tua benignitate quod maxime optabam sum consequutus, &tibi pro tali munere ago gratias, et illi uehementer gratulor, quòd tantum opus ab omni Christianitate concelebrandum aediderit, in quo equidem ambigo magis ne mirer plurimarum maximarumque rerum inuentionem, an in tanta uarietate tam incredibilem ordinem, an in tam laboriosis descriptionibus elegantiam tantam ora tionis. Nam quid in Heptaplo commemorem, quae maxime operum authores commendant, nullam esse loquacitatem, nullum tumorem, &sine ulsaliuoris suspicione, modestiam in omnibus singularem. utinam uero huic iuo suauissimo &optatissimo muneri consimile munus reddere potuissem, quo cerneres animum in te meum significantius. At quod potui Budae nu perorationem à me habitam ad Matthiam coruinum regem iam primum om nium ad te misi. Quam tu ipse cum legeris Pico quoque tuo legendam dabis. Quem omnium aetatis nostrae quorum scripta adhuc uiderim in omni doctrinarum genere praestantissimum iudico. Vale, &meut facis mutuo dilige. BAPTISTA GVARINVS DOCTISSIMO PRINCIPI loan. Pico Mirandulae, S. Ondum concedo secundum te litem dari oportere, nam facile possum tuas istas captiones in te ἄρτι στρέφοντα. Si tibi praeceptor sum cur mihi non obsequeris? si non sum cur me praeceptorem appellas? Neque ideò nomen hoc recuso quòd te discipulum spernam quem mihi pręce ptorem assero, sed quòd tuam doctrinam &ueneror &praedico. In quate neque ingenium meorum uota, neque transuersi calami signo, neque minuta cefula, neque obelisco denique aut asterisco tantum promouisse mihi conscius sum. Sed in nouum quoddam iudiciarium genus ut uideor incidimus, dum tumi ni eam possessionem asserere contendis qua ego conor. Quae unquam rhe torum causa huius generis actorem aut reum habuit? ego mi Pice nunquam mhac pugna tibi herbam porrigam, nisi prius bona cum gratia composuerimus, ut quando aliter non succumbis uterque nostrum alteri praeceptor pariter &discipulus iudicetur. Sed obmissis iocis seria agamus, &Heptaplus tua &tu ipse tibi merito placere potes, cum omnia doctorum hominum pucta ita sis assequutus, ut ne in tabella quidem latebra liuor ullus appareat. Idem in reliquis scriptis facilius tibi datum iri sperandum est, cum usus etiam accesserit, qui solet in scribendo magister haberi optimus. Quod ad me attinet gaudeo uehementer laudato uiro, &ab omnibus ac ubique laudando Lau rentio me in ore esse, addito praesertim Politiani calculo: Cuius ego copiosam &arcanam multiplicis disciplinae lectionem ita amplector, ut admiror, ita admiror ut commendare non desinam. Quo fit ut extra doctrinae aleam me ab illo poni triumphi instar existimem. Quod librorum meorum indi cem petis id mihi laboriosum est &inutile, satis erit si pro tempore postulatis meis inseruies.