Latin
BARTHOLOMEVS FONTIVS ROBERTO SALVIATO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 404
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc Martianum Capellam &Senecae quaestiones na turales opto, si modoemaculati sint codices, nam qui apud nos sunt opera Sybillae indigent, eos si impressos emere possim gratius mihi erit, sin minus non longo postliminio tui ad te redibunt. Valespes mea, &bonarum disciplinarum, meque amare perge. Ferrariae nonis Decembris. 1487. EX EPISTOLA HERMOLAI AD IOANnem Picum. Vanquam has epistolas ipse tuas amo quòd fluunt, quòd affectatae non sunt, quod curam non dico non norunt, sed respuunt, hoc est, de P composito non recipiunt, &accedentem inferrique cupientem excludunt, ita ut diligentiae quidem sint penitus in ijs uestigia, seo repressae, quodammodo &repudiatae. Non sum tam solers ut introspitu re possim ingenium tuum, extimareque magnitudinem eius, atque foecunditatem. Illud uidere uideor, nec fortasse fallor, quò dirigas colliniesqu item quo euasurus sis. Et quidem paulo mox: Indole ista tua nihil est libus ralius, nihil risibilius, &semel dicatur uel duriuscule nihil expromitentium si modo indoles appellanda est. Quae fructus aediderit ne maturis quidem aetatibus &doctrinae quamuis exercitatae despiciendos. Age quantus, V audio in poëticam, spiritus, quae felicitas, qui nerui, quanta demum in qn ni uel praecipuè literarum actu nobilitas, atque splendor. Quid cum agus philosophum, quae memoria, quanta subtilitas, quae celeritas animi, cum totius corporis uigore consentiens. Sed rapior tamen in laudes tuas ingrtis, imò uero perlubens, id enim quisque uult maxime, quod inuitum &re auctantem quoque ui conuertit ad se. Dabitur, si modo is tibi ambitus, ladari à parum doctis. Dabitur profecto tempus accommodatum masad hoc officij. Nunc uenio ad id &reliqua. EX EPISTOLA HERMOLAI AD IOANnem Picum. VRatulatus sum huic seculo, uirum tanta doctrina, ut nihil forè nosciat, tanta cura, ut nihil omnino scire uideatur. Video te poëtam egregium, oratorem eminentissimum uel esse iam uel breui foru animaduerto te philosophum, prius Aristotelicum nunc etiam Platonicum esse factum. Video literas Graecas, quae in te solae desiderari poterant, &sine quibus nihil eras facturus, non didicisse modo, sed hausisse, idque facilitate tanta, celeritateque ut literas Graecas ignorasse aliquando te, neque tu memineris, neque persuadere possis alios. Id quod de Hieronymo Donatomeo non plus libenter quàm uerè prędico. Hortarer te &reliqua.