Latin
CAPVT SEPTIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 41
Unproofread scanNot analysed yet
Adest trifaria haec unio unicuique rei per suam unam simplicem unitatem deriuatam ab illo uno quod &primum unum &trinum simul atque unum est, à patre inquam filio &spiritusancto. Nam &pa tris potestas omnia producens, suam omnib. largitur unitatem, &sapien tia filij rite omnia disponens, omnia inuicem unit &copulat, &spiritus amor ad Deum omnia conuertens totum opus opifici nexu charitatis adiungit. Quemadmodum autem ut magis intimus: Ita magis unus est nobis Deus quàm ipsi nobis, rursus unaquaeque res arctius sibi quam alijs mundi partibus iungitur, ita uniuersae charitatis ordinem edocti, si legem diuinam naturae tabulis inscriptam sequi noluerimus, primo Deum ipsum supra nos supraque omnia, secundo loco nosipsos, tertiò proximum diligemus. Propheta autem noster de ea unitate, qua unumquodque sibi est unum, tunc satis dixit: cum rerum omnium sigillatim naturam examinauit. De illa au tem, qua Deo unimur, tractatu proximo agetur. Vbi de felicitatis summa disputabimus. Reliqua ea est, qua diuersae partes mutuo foedere inuicem compulantur, de qua in praesenti à nobis agendum est.