Latin
IOANNIS PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 423
Unproofread scanNot analysed yet
Et quemadmodum multi post tractatas philosopho ad uersus auaritiam euidentissimas rationes opibus tamen inhiant cumulandis, sic plaerique postquam tis constiterit uera omnino esse posse quae astrologidicunt, ab astrologis tamen innata curiositas aegrè se diuellit, &si rerum auidi nouarum, etiam fa bulas audimus libenter, ita curiosi futurorum, &mentientes in illis astro logos cum uoluptate sentimus. Accedit qui nos semper infatuat nimius amor nostri, qui quaecunque attinent ad nos prospera uel aduersa, facile spe rat, facilia timet, &ad ea quaerenda etiam ubi inueniri scimus non posse, caeca tamen identidem cupiditate sollicitat. Quid quòd uulgato hoc diuturno consensu praeiudicatum quasi multi existimant etiam omnino esse illquid astrologiam, nec illud eis unquam uenit in mentem ut introspicesent, quisnam fundus huic rei, aut quàm solidum firmamentum subessent. Quare quoscunque ferè ista uanitas tenuit, inuenies aut parum fuisse philo lophos, aut certeparum astrologos, quorum altero ne uideantur, altero ne ludicentur errores eorum effici potest. Denique gustata forte potuit placuisse quibusdam, potata uero philosophi palato nunquam satisfecit. Habet enim nfronte aliquid quod alliciat, quod magnum, quod uerisimile, quod utile lideatur, sed ubi altius introspexeris falsa, incerta, fabulosa, omnia uides, aut nullis aut debilissimis quibusdam coniecturis nata, de quibus postea lipris sequentibus abundanter lateque disseremus. Verum illud forte &aliquem fefellerit, quòd cum sint aliquorum &philosophorum &astrologotum affinia nomina, poterit existimari eosdem fuisse, qui &philosophica &astrologica conscripserint. Est enim Albumasar apud philosophos, est item apud astrologos, sed quanquam haec nomina Latinus sermo confuerit, apud Arabes tamen diuersa dignoscuntur. nam qui philosophus est Albumasar, qui autem astrologus Aboasar appellatur. Scripsit etiam AbuSater de natalibus praedictionibus, &eodem nomine alius philosophica, praecipueque librum quo quisque pacto per se philosophus euadat, quem annosuperiore ex Hebręo uertimus in Latinum. Sed ille Altasibi, hic uerò ripdis filius. Eadem in plerisque affinitas nominum, quanquam &temporum &professionum magna dissensio. Et de philosophis quidem satis. Transeamus ad Prophetas, hoc est ad ueteris &nouae legis oracula, ab Esaia xordium facientes. Is igitur cum Babylonijs, apud quos haec secta maxime uiguit, unde astrologi etiam Chaldaei dicebantur, futurum excidium mi naretur, &Cyrum regem Persarum per ducentum etiam annos antequam naterei unctum appellatum aduersus illos dimicantem, tubis excitaret, ita Shaldaeorum ciuitatem desolandam alloquitur: Stent nunc &saluent te au gures coeli, qui contemplabantur sidera &supputabant menses, ut annunciarent euentura tibi.