Latin
424.1 to 424.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 424.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos, nec liberabunt animam suam de manu flammae, &ante haec paucis interiectis, de hac coelestium obseruatione eos ita taxauerat, Sapientia haec, &scientia tua decipiet te, ueniet super te malum, &nescies ortum eius, &irruet super te calamitas quam non poteris expiare. In quibus uerbis Propheta diuinus duplicem astrologorum temeritatem accusat, quarum altera est putare se ex coelo posse futura praeuidere, altera cum sint praeuisa uel depellere mala uel bona confirmare. Veniet igitur inquit malum, cuius nescies ortum hoc est quod tibi nec Mars, nec Saturni frigida stella praesignificauerit. Tunc nec irruentem calamitem poteris expiare, hoc est horarum electionibus, t astrologicis imaginibus, aut superstitiosis alijs machinamentis à te propt lere. Dignum autem animaduersione confutari per haec responsiones eorum qui Chaldaei pariter esse uolunt &Christiani. Soliti enim dicere non simpliciter damnari à sanctis &prophetis astronomiam, sed quatenus solum aut uitia, aut uirtutes referunt ad coelum, aut rerum humanarum euenta fatali necessitate deuinciunt, quare cum hos errores boni etiam astrolou confutent, non astrologiae scientiam, sed astrologorum quorunndam ereta illos abominari. Dicant igitur mihi &Petrus Alliacensis &quicumque huse defensione defendunt, an ad mores spectaret quòd Assyrijs bellumrem Persarum inferret: Etiam si ad mores non attinet, cur praeuideri tamen à sus mis astrologis id non posse Propheta existimauerit? Quod si in eo erian qus rore fuissent, ut quae essent futura necessario uentura putarent, non eis obin ceretur uenturam calamitatem per eos non expiandam, quam nec expluposse, ipsi tamen sperarent, qui necessario euenturam illam ut omina, er stimarent. Sed nec ullo recto indicio bonae artes damnantur, quia mali quid dam eis abutuntur. Alioquin damnanda erat imprimis sacrarum lectios terarum, unde tot haereses, tot suas insanias, indocti quidam superbique co firmarunt. Damnanda item philosophia, quoniam hic philosophus an mam mortalem, ille unicam dicat in omnibus.