Latin
DE IGNORANTIA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 444
Unproofread scanNot analysed yet
Vide quomodo sunt uera dogmata astrologorum, &quomodo prędo praedicere isti uera de uitae spacio possint, praesertim cum his quae diximus erroribus maximus accumuletur, quòd numerum annorum etiam ex opinione Ptolemaei praescribunt planetae qui sit uitae largitor iuxta illud apud eos uulgatum annos tot esse Solis maiores, tot minores, tot medios, tot Lunae, tot Martis, atque ita de sideribus alijs, cum tamen Ptolemaeus &Aegy ptiacam istam reijciat opinionem, nullam eam dicens habere rationem. Et ubi de uitae spacio loquitur, non ex natura Planetarum, sed ex numero partium circuli aequatoris annos dinumeret, iuxta locum uitae, hoc est diuisorem: &letalem alium siue interimentem interceptarum, ad quem scilicet primum lassessentis iam uitae cursus grauiter offendat natum, ut cum Aphetes inter finitorem &fastigia coeli fuerit collocatus, inambulatio ila seruetur quam Graeci uocant ἀκτινοβολίαν, hoc est radiosam proiectionem, cum autem à fastigio declinauerit ad occasum utroque uersum dilcta, utamur percensione quàm uocant ὀριμαίαν, nos dicere horariam possi mus, quae omnia ita nesciunt nostri astrologi, ut haec etiam si legant, monstra audire se putaturos. Equidem nihil dubitem, &nos tamen illorum praedictionibus nimis misere creduli, Nestoream nobis senectam promii tentibus, Dominicę uocis obliuiscimur, iubentis esse paratos, qui nec diem obitus nostri, nec horam sciamus, Si breuem uitam fuerint comminati, ton quemur an 12. dies &noctes, &unius tabulae uox omnem nobis cripitul tae iucunditatem. Inquit Haly si Planeta fortunator fuerit in horoscopon addet ex sententia Ptolemaei annis uitae, annos suos minores, &tamen ub mox dicebam apud Ptolemaeum nulli sunt Planetarum anni, uel maioris uel medij, uel minores, &de annorum additione loquens Ptolemaus aliam omnino uiam sequitur, usus horarum partitione, quam ille puto non intellexit. sed non oportet singula prosequi, alioquin in immensum libu excresceret. Iam in ipsis quaestionibus quas uocant interrogationes nonne etiam ita insigniter errant, ut ex uno errore tota respondendi ratio perut tatur, uulgatum enim quasi proloquium est apud eos septimum thematis locum, hoc est occidentem darirei quaesitae, &tamen Ptolemaeus hunc lo cum non consulenti, aut rei de qua consulitur, sed ipsi qui consulitur Mathematico praecipit dari, quod &mathematici Indorum obseruabani adeò quòd cum occidens &dominus occidentis male se haberent quostions non respondebant, errorem scilicet, metuentes. Sexcenta hoc genus habe rem eorum errata quae referrem, nisi illud potius spectarem ut tota profdsio errare declararetur. Nam nuper Ptolemaei libros cum Barbaris &Latinis authoribus conferenti, fuerunt fere omnia uerubus confodienda.