Latin
DE INDILIGENTIA ASTROLOGORVM NOSTRAE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 445
Unproofread scanNot analysed yet
DE INDILIGENTIA ASTROLOGORVM NOSTRAE aetatis, quę tanta est, ut etiam si uera esset astrologia ueri ipsi esse non possent. Cap. VIII. Am uero indiligentia quanta, paucos enim inuenies etiam ex his, qui supputandi habent rationem (qua tamen eorum maxima pars caret) qui ut ueram positionem siderum assequantur ad ephemeridas non confugiant, quod &quodam loco testatur Bonatus his uerbis: Sapientes inquit istius artis utuntur Almanach, sicenim Arabes uocant ephemeridas, hoc autem qui faciunt, &perperam dicere, &omittere multa est necessarium, unde omnis praedictionum ueritas infirmetur, ferè enim ibi nunquam de latitudine Planetarum ulla significatio, qua ignorata ubi non errabit? ubi non mentietur astronomus? Si uera istius artis decreta existimamus, maximam enim habere uim putant lidera in initijs duodecim coeli locorum constituta, pręsertim in cardinalibus, at in illis cum erunt non esse, &cum non erunt esse putabit, qui solam eam quae in rectum progressionem obseruans declinationem ad latus siderum non prospexit. Cum enim stella uel ad aquilonem uerget, uel ad meridiem, &serius oritur, &uelocius semper ea parte signi, in qua est collocatur, atque ita interdum putabis supra terram esse planetam qui erit sub terra, &iam occidisse qui supra finitorem conspicuus etiam apparebit. Quod cum in omni praedictione errorem pariat, magis tamen eos tum faciet excidere à ueritate cum natalitiam horam ex conceptionis hora inuestigabunt, quia si Lunam proximam esse contingat occidenti, poterit pu tari iam occidisse, quando erit adhuc supra terram: &contra nondum esse demersam cum latebit sub oriente, quod ab hora conceptionis per multos etiam dies faciet aberrare, Planetarum radiationes latitudine ignorata quis recte determinauerit? Quis in ambulationem sideris alicuius, sic enim raecè dicitur, uulgo directio nuncupatur, recte dimetietur? Cum omnis emper utroque uersum à uia Solis sideris declinatio uel locorum aliquot vunis rei euentum, uelociorem faciat, uel tardiorem, hinc in stellis non erraticis disponendis quantus etiam lapsus, cum uulgo eo loco collocentur ad quem recta in lineam progressione feruntur. Cum qua autem coeli parte in uarijs regionibus, uel occidant, uel oriantur, uel initijs etiam reliquasum domorum affulgeant, omnino non considerent, quid quòd &locum Planetarum parum saepe ex fide ostendunt ephemerides, non solum uitio ibrariorum, sed saepe authoris qui aut parum diligens fuerit, aut parum peritus. Mitto quòd alij alijs utuntur astronomi tabulis, interdum parum ractis, aut cum quidem etiam ille suum sibi fecit diarium à ueritate parum iberrantibus, hac autem tempestate magnopere. Sed tabulas Ptolemaei iam omnes reijciunt, Alphonsi pars magna doctiorum sequuntur, in cuius radicibus euidentem iam constat esse falsitatem. Sed nec minus somniculosi horoscopo in deligendo, &duodecim reliquis locorum coelestium initijs capessendis.