Latin
Cap. VIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 468
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. li motu pendere. Portuna obiectio, multa reuocans in memoriam quae nos illis obijciamus, &ferè ita est mala causa, quò se plus defendit plus prodit. Contra, ueritas sicut ignis, quò plus excutitur plus crescit, ita igitur satisfaciemus. Declarabimus primum quaesi in influxu coelesti diuersitas, uel pro diuersa natura multiplicium sideru uel pro uaria sideris eiusdem uolubilique mutatione. Dicemusque de his quid euidentia, uel ratio naturalis necessaria demonstratione praescribat. Nam quid errent circa aduersarij, plus exigit opere quàm ut peragatur in tranli cursu, quare sequentib. libris tractabitur, hic cum satis fuerit explicatum quid possit à constellatione differre constellatio, uidebimus quantumlu beat illa diuersitas in uariandis effectis inferioribus authoritatis. Vndes quod ipsi uolumus confirmabitur, primariam substantialem fereque totam u rum distinctionem à secundarijs esse causis, &astrologorum fallaciam gis detegetur, profitentium de coelestibus causis praedictionem huiusi di distinctionis. Diximus coelum agere in nos motu &luce. Motu cred tur triafacere, mouere, calefacere, &lumen afferre. Tertium hoc posteatum ctandum est, cum de luce tractabitur. Sed &quod aiunt ipsum motucalum facere, difficilis quaestio est, &seorsum in libris philosophiae discutiende nam ad rem astrologicam parum attinet. Sane quomodo moueat superium explicauimus, dum scilicet motus omnes à primo motu dependent, sic à motu cordis animalis motus. Videamus igitur quantum spectat ad motum, an aliae aliter stellae moueant, &an eędem alias aliter, tum de lucelldebimus. Differunt motus siderum triplici ratione: Primum quòd aliaum locius mouentur, alia tardius. Secundo quòd haec pluribus, illa motibus ibpaucioribus. Tertio pro situ regionis in qua mouentur, quòd haec illis sul limiores obtinent sedes, &liora spacia peragunt. Aristot. multituss nem motuum &paucitatem pertinere non putat ad effectarum siue motarum rerum diuersitatem, sed pro dignitate mouentium fieri, ut quod no bilior paucis ignobilior non nisi multis motibus assequatur. De uelocitus te tarditateque eorum nihil satis exploratum. Nam Aurelius Macrob. imitas tus antiquiores affirmat pari passu procedere omnes Planetas, cui senten tiae suffragabitur Auenazra, collocans in eadem sphaera Solem, Venerem &Mercurium epicctiorum sedibus separatos, qui uero faciunt illos inęqua les, inter se digladiantur. Nam Alpetragius qui uidentur uelociores, trastruit esse tardiores, Contra alij restitutionis tempus obseruant. Quod om nino fallat necesse est, nisi quis proportionem morarum spaciorumque pensiculatius examinauerit. Verum utcunque se res habeat, siquidem motu calefaciunt, uelociore motu magis calefacient.