Latin
Cap. VIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 469
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ad istam quam dicebamus principalitatem motuum attinet, nullam potest hoc facere ua rietatem, quando motus inferiores à coeli motu dependent. Quatenus illeprimus &circularis motus ita ut nihil referat segnior aut concitatior. Non moueretur lapis deorsum, aut sursum ignis quiescente coelo, sed non ocyus an descendit ille aut hic ascendit, quia coelum rapidius reuoluatur, tantum habet inde ut moueatur, sicut à natura uniuersali uegetante quemli bet motum. Speciem motus à sua substantia, remissionem &intentionem amouente, ab impetu, à figura, à similibus alijs condictionibus habet. Proinde non aliter nos mouebit Saturnus, quia tardius ipse mouetur quam Mars quirapidior existimatur. Nam quod dicunt astaologi serius dare segniores planetas quę largiuntur, postea confutabitur. Nunc dari nihil aliud ab tis per motum suum defendimus, quàm ut ipsi quoque moueamur, quod certe non aliter fit ab eis, siue tardius ipsi siue uelocius circumagantur. Porro de eodem Planeta non est quòd ambigamus, diuersis nos ab illo moue rimodis, quia aliter aliâs ipse moueatur, quando firmum philosophorum dogma est esse motus coelestes sibi similes semper, sibique pares, nec suppri mere cursum sidera aut uertere, licet hoc ita uideatur nobis, id quod ad ecentricos circulos, uel ad diuersos motus contra se nitentes, uel ad alia id genus refertur à mathematicis. Tantum ista posset esse diuersitas, ut per epicycliorumima delati felicius nos afficerent, utpote propinquiores, quod astrologorum tamen decretis potius dissonat quam consentiat, ut in sequenibus latius explicabitur. De dignitate graduque motorum, siue corporum quae mouentur, quaestio est idem omnes faciant pariter in his rebus quae sunt, an alius motor aliud. Sunt enim qui putent totum quod fit à proxi ma fieri causa, nec aliud agere superiora, quàm ut ipsam proximam causam moueant ad agendum, tot interpositis à natura medijs causis, non ut aliud lla faciat, sed ut ordine suo res efficiatur, cum nec fieri effectus nisi à cognafacausa possit, &illa inefficacior pro materiae uinculis, quibus inferiora strictius obligantur, quàm ut non mota moueat, quae cum rursus statim à nobilissimis &supremis causis moueri non possit, intercedere tot oporuit medias, quot in ordine causarum dignitatum gradus intercedebant, quare credunt hi à tot idem fieri causis, non quòd operis partem aliam sibi lia uendicet cum essentiali inuicem nexu colligantur, sed quoniam ut idem igant, alia necessario de triplici serie mouetur ab alia. Sunt contra qui uesint non idem facere in his quae fiunt superiorem causam &inferiorem, sed pro gradibus perfectionum quas substantia continet operis, illam à causis quoque dependere gradatim inter se ordinis profectione distantibus, propterea rationem in opere communiorem ad causam pertinere magis.