Latin
Cap. VIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 470
Unproofread scanNot analysed yet
communem, ho est in eificiendo, sicut praestantiorem ita magis uniuersalem, atque ita quae fiunt habere quòd sunt à Deo, quòd sint substantiae, à causa quae deinceps, rursus quòd sunt corpora ab ea quae consequitur donec ad propriam deueniatur rei speciem &naturam, quae ad ipsam quoum propriam &proximam causam referatur, utrumuis autem sentiamus, pa tet, nedum indiuiduas sed nec specificas rerum differentias à coelestibus esse, quatenus istam motus efficientiam consideramus.