Latin
OCCVLTAS VIRES COELESTIBVS NON INESSE, PER
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 515
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem se res quaelibet ipsa diffundat, &per diffusionem notificet atque propaget, ad Solem potissimum referetur, cuius esse uideatur operatam materiam uincere, de qua sibi simile parit, qua &generatio ipsa &manifestatio. Quid si igitur differrent opera Planetarum, quod &ultro concedimus, non ratione, non fide experimentorum, non authoritate Platonis, Aristotelisue coacti, esset tamen quoque omnis diuersitas rerum inferiorum, non à coelo, sed à causis inferioribus, agente illo quod est suum semper in omnibus, eodem modo, sed opere uariato, tum à proximis causis, tum à dispositione materiae, particulares magis quàm uirtutes in sideribus ponere, quando nec istas uniuersales nulla ratio persuadet, posset se quibusdam aliter suspicari sine piaculo, &cum doctorum etiam autho ritate non nego, sed quod sequens liber ostendet, sique huiusmodi nec sunt il e quas astrologi dicunt, nec illis afficimur eo modo quo credunt.