Latin
EPILOGVS HVIVS LIBRI CVM REIECTIONE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 515-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPILOGVS HVIVS LIBRI CVM REIECTIONE quarundam rationum astrologorum in ipsos argu mentantes. Cap. XXVI. Xaminauimus naturales omnes mutationes rerum inferiorum, quaecunque coeli opera esse uidentur, nam de fortuitis hominum casibus in quintae rationis solutione dicemus, nec repertum in il lis quod saueret astrologis, sed occasio data potius multa obij ciendi, ut sit quod eos ἄνάγυριν istam commouisse poeniteat. Etenim quid col igimus inde aliud quam radijs luminarium affici corpora sublunaria? Sed nec dlia affectatione quam caloris, nec alterius caloris quam uitalis, nec cuius actio aliter immutaretur, quam pro situ sideris, uel ex propinquo, uel è directo nos magis tradiantis. Ex his principijs omnium effectuum reddimus rationem, quoscunque fide experientiae in testimonium sui dogmatis afferebant, in qua reddenda non confirmari astrologiam ex illis obseruationibus sed infirmari patebat, &quid illi uel fallerent, uel fallerentur, ubique detegebatur. Sic falso apparuit redi ab illis uim Solis exiccatricem, aut Lunae parum salubriter humectairicem &frigidam, falso fingi in Luna uim occultam praeter motum &lumen, quae mare reuocet &effundat. falso noxa patus octimestris reum fieri Saturnum, falso signis ascribi quasi uirtutis potestatisque diuersę, quod prositus cantummodo uarietate Solis radius operatur, falso crisimos dies &periodos lebrium, ad Lunae motus, uel aliorum siderum referri.