Latin
EPILOGVS HVIVS LIBRI CVM REIECTIONE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 516
Unproofread scanNot analysed yet
Denique tantum abfuit, ut ex istis à Sole Lunaque mutationibus argumentum summeretur au fidem decretorum astrologiae, ut inde in suspitionem falsitatis non mediocriter adducatur, ita enim argumentabatur sub Luna si quis cubet, membra occupat torpor, &cum ea echini similiter implentur, frigefacit igitur &humefacit, Solem torridum sensus attestatur, igitur siccum. Nos è diuerso sic instamus, Luna implet echinos, igitur calida est, demonstrauimus haee ex Aristot. stupent frigore dormientes sub ea, igitur calida est. Declarauimus hoc a perta ratione, quo pacto sailicet id eueniat. In plenilunio fauer conceptibus, alit corpora, crescens roborat, uegetat, igitur calida est. Probauimus ex Hippocrate, ex euidentia ipsa. De Sole pariter appellamus as experientiam, qua patet illius radijs spiritum uitae omnem uiuificari, B uerò non est siccae potestatis, sed salubriter calidae. Nec difficile fuit decl rare, quo pacto uel accidenti uel siccet, uel exurat, imò frigefaciat etiam Sob Luna frigoris &humoris causa esse dicatur, licet sidus utrunque uiuifici tas tum luminis &caloris sua natura sit author. Sic item colligebant, uidemus à Sole &Luna manifesto nostra corpora permutari, nec igitur de aliorum siderum influxibus dubitandum est. At hoc ipsum de alijs nos in dubiu trahit, quod de Sole Lunaque uidemus, quòd scilicet ab eis ita corporumspositiones uariari deprehendimus, ut reliquas stellas asymbolas potiuiudicemus, quàm in partes operis aduocatas, siquidem Lunae luminesus crescente semper humiditas in corporibus attenuatur, augescit sempersus crescente. Cur igitur, si quod putant astrologi, de aliorum siderum efficitm, tia uerum est, cur inquam, non interdum humili Planetae cum dominam iacturam luminis lunaris farcientes humiditates non augent, ut liceat nobi aliquando siderum beneficio etiam in nouilunio succulentas ostreas tonitare, cur inuicem illa plena nunquam Saturni siccitas atque Martis ius es li prolegibus astrologicis, usurpantium corpora desiccat, &caesa lignadr fendit à carie, potius ergo fauent obseruationes istae tollentibus potestaleu Planetarum, quàm astruentibus, sicut &his potius qui signis efficaciams nullam tribuunt, quàm qui plurimam, alioquin cum à Luna mouetur ma re, sicut uolunt nec ipsi negamus, cur in aquaticis signis posita, non plus mo uet quàm in igneis, nec minus in siccis denique quàm in humidis? aut curl na non facit uberiores accessus humidis iuncta Planetis, quàm exiccan bus. Et quomodo si uera quae praedicunt de duodecim locis, quas apprlant domos, quomodo illud consonat, quod ab ortu scandens Luna, qui plus summo propinquat fortius agit in Oceanum, atque ita fortius ex ialo co quàm ex horoscopo, quo tamen loco languere fierique imbecillimamor nium siderum potestatem affirmant. Potius igitur stant nobis contra illus ista experimenta, quàm ut contra fidem astrologorum opinionibus arogent, nisi quemadmodum dicebat Phauorinus, ut supra etiam tetigimus quia Oceanus quasi Lunae comes, cum ea simul senescit adolescitque frame tantargumentum esse ad persuadendum omnium rerum humanarum &parua &maxima tanquam stellis atque sideribus euincta duci atque regi.