Latin
QUOMODO RERVM FORTVITARVM CAVSA SIT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 523
Unproofread scanNot analysed yet
QUOMODO RERVM FORTVITARVM CAVSA SIT Deus, quomodo angeli, quomodo coelum, quomodo nos, quomodo fortuna. Vm de fortuitis rebus mentio fiat, opereprecium fuerit altius explicare quę sint illarum causę apud philosophos atque theologos, nam ex his quidem quae hactenus diximus existimari posset in ca sum nos illam duntaxat temeritatemque referre, nunc improbandos esse astrologos qui seruare in his quoque extraordinarijs ordinem &cer tas causas conarentur, ut nihil temere in natura. nihil sine causa legitima fie ret. Quae si qua cogitanda est, illa uidetur potissimum eligenda, quam astrologi accipiunt, coelum scilicet, cum nec infra coelum, talis ulla iudicetur potens, seilicet, rerum omnium, quae sub coelo fiunt, nec supra coelum dicunt, uidelicet cum multa indigne pręter meritum &rationem fieri uideantur, quae potius corporalis causae quandam necessitatem quam prouidentiam arguant eligentis. Quareut hos scrupulos extrudamus disserere quaedam latius super his rebus utile fuerit, ut postquam à coelo gubernari haec non posse monstrauimus, nunc unde &quomodo gubernentur aperiamus. Fortuita fieri dicimus quae pręter intentionem operantis eueniunt, quare tantum in rebus humanis fortuna di citur, ut quae solae consiiio rationeque fiunt. Exemplum tale quo superius etiam usi, proposuit agricultor terram fodere culturam soli cogitans, non thesaurum, accidit ut thesaurum inueniat, fortuito factum dicimus, nec reperti thesauri causam aliam damus quàm fortunam. Fortunam uero non intelligimus aut numen, aut naturam, aut rem omnino aliquam causam talis euentus, sed posius excludimus, tantum fortuna factum dicentes, ac si dicamus ita euenit fort non ex aliqua causa, nam fossio quidem terrae causa dici non potest, non sit terra, quatenus terra est locus, sed accidit eundem locum terram simul esse la tebramque thesauri. Quapropter si quaeras qua causa factum, ut eruerit ille the nurum, nullam est afferre, cum non una causa, sed fortuitus concursus plussum hoc causarum effecerit. Propterea errabant qui fortunam in rebus esse negabant, quam opinionem secundo phisicae auscultationis, &sexto primę philosophiae libro, conuellit Aristoteles. Errabant autem non quia putarent quo nobis improuisa fortuitaque sunt, ea nota prouisaque esse posse superiotibus mentibus, quare nihil absolutè simpliciterque esse fortunam, sed quòd arbitrarentur huiusmodi euenta necessario habere proximam per se causam, non intelligentes quo pacto quod est unum per accidens, causam minime exi gat per se unam, ut hominem eundem musicum esse &bellatorem causam nullam habet, alioquin si simul essent propter aliquam causam, ordinem inuicem haberent ex illa causa, quae autem sibi temere accidunt, ut bellatori esse musicum, musico esse bellatorem, patet ea inuicem ordinem habere, quare nullam habet per se agentem causam, sed ex accidenti tantum sic recte Peripatetici casum &fortunam defendunt in rebus necessitatem exterminantes.