Latin
QUOMODO RERVM FORTVITARVM CAVSA SIT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 524
Unproofread scanNot analysed yet
Sed errant ex eis quidam detestabilius quàm qui auferunt can sum, pernegantes scilicet aliter ista fieri quam fortuito, hoc est nullo consiliosuperioris causae, nulla prouidentia, pullulat enim pestilentissimus hic error ex impietatis radice, qua creditur aut non cognosci, aut si non cognoscun tur non curari à superis res humanas, qui alibi rationibus reuincetur, ubi contra philosophos impios erit disputatio, nunc ueluti pro iudicato falsus abijciatur, authoritate omnium theologorum, totiusque philosophorum familię, &Aristot. Peripateticorum principis in Moralib. libris, ta ubi de felicitate, quàm ubi de bona fortuna disseruit, nam illic cura esse hon mines Deis, praecipueque sapientes, &hic nota esse Deo sensibilia omnia praeterita atque futura, &in his dirigi nos ab eo clarissime asseuerauium quod in libro quoque de Mundo, libro utique Aristotelis sapientia digne confirmauit, quem Platonica illa de diuina iustitia sententia quasi oraculi cuiusdam coronide terminauit. Si igitur curant humana Dei, sic enimlo quimur, ut custodes angelos, &intelligentium causarum serum ordinem complectamur Dei ueri consilio prouidentiaeque famulantem. Si inquam hoc uerum est, nemo dubitauerit instigatos ab illis homines ea saepe face re quae sunt homini, non praeuisa, non praecognita, illis uerò sapientissim praecognitione disposita. Vulgatissimum est exemplum de seruis eodem missis a Domino ut conuenirent ignaris tamen Domini uoluntatis, quorum conuentus atque concursus ipsis seruis inopinatus atque fortuitus Domino praeuisus &praeordinatus est, sic procurans utilitatem pauperis agricolae custos angelus potest ad eum locum effodiendum inuitare mon bus occultis, ubi nouit angelus esse thesaurum, ut quod pauperi fuit fortu na, consilium tamen angelo fuerit. Hoc respiciens Aurelius Augustinus quinto de Ciuitate Dei libro, non inquit causas quae dicuntur fortuitae, un de &fortuna nomen accepit nullas esse dicimus, sed latentes easque tribulmus uel ueri Dei uel quorumlibet spirituum uoluntati. Dixit quorumils bet spirituum, quoniam tam à bonis hoc fieri potest quàm angelis malis licet non omnia possint mali quae boni, nec idem utrisque finis, sed bonis quod dem commune hominum bonum, malis uero malum, frustrante illorum tamen malitiam bonitate diuina, dum in bonum ordinat redigitque quicquis ab illis mala fuerit uoluntate patratum. Sed haec alibi latius. Proclus Platonicus in commentarijs in Timaeum eadem ratione pro qua &Augustinus fortunam definiuit esse daemonicam potestatem congregantem inuicem causas inter se diuulsas, nec differt à Peripatetica determinationo qua dicitur fortunam esse in electione humana, causam aliquid efficiens tera tem ex accidenti, sed altera, causam remotiorem occultioremque, A tera proximam notamque respexit. Dixit enim Proclus daemonicam potestatem quòd ita uocent Platonici quascunque mentes inter homines positas &intellectus superiores, à particulari &proxima rerum nostrarum cogni tione semotas.