Latin
QUOMODO RERVM FORTVITARVM CAVSA SIT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 525
Unproofread scanNot analysed yet
Declaremus exemplis haec quomodo fiant ubi &coelum in his quid agat intelligamus. Domi erat Lucius &foris quidem quid agere non habehat, uerum sedit animo tamen exeundi sententia simulatque egressus domo est, ruit domus, fortunatum dices qui periculum imminens sic cuitauerit, cuius rei causam à malepio philosopho si quaesieris, sed &male philosopho respondebit casu ita factum, nec aliam causam requirendam, siquaeras ab Astrologo in benignam hoc aliquam radiationem refert fortunantis Planetae, cuius ope defensus ille sit à ruiua. Fallitur autem ratione su perius enarrata, quoniam incitare Lucium ad egressum ne sub ruina pereat causae est intelligentis agentisque consilio &ratione. Qualis nec louis nec al lerius stellae radius tantum esse hoc de coelo potuit ut ad egressum Lucij ani mus esset propensior quàm ad quietem, sicut hoc quoque ab ipso corporis llabitu esse potuit, ex quo alij sedentarij magis, alij ambulatores homines sunt, ut si qua fuerit huius boni constellatio causa, fuerit ex his potius quę neoetes nos reddunt &melius apparentes, quales Martias dicunt, non benenca quaepiam &defensatrix à malis quando ut saepius idem inuehamus. picenim expedit ordinare illa inuicem, radius non potest egressum scilicet tuitionemque à ruina. Sed quemadmodum eligenti eg essionem Lucio patiandi gratia fortuitum est, ut egrediens mortis discrimen euadat, ita constellationi siquam modo talem esse censemus, iuuanti illum ad motum, fortuitum est prorsus acccidentale, ut liberet à ruina, quo fit ut nec co gnoscens astrologus quid tunc influat coelum Lucio aliud sit quod cognoscat, quàm auidum illum futurum motus ambulationisque, sed futurum ut simul domum &periculum fugiat, pręcognosci ab eo posse, nec thema necratio ulla consentit. Vna igitur superest causa cui prouisum hoc nec for tultum esse potuit, diuina scilicet uellicans intus animum Lurij instigansque sd egressum, ne sub domo mox casura dispereat, quam scilicet &casuram idem numen intelligit, &ad eum finem ordinare Lucij exitum potest. De radio corporali neutrum dici potest, quare nec philosophus ullus fortunam definiuit coelestis decreti constitutionem, aut geniturae factum, aut tale quippiam ductum dogmate astrologorum, sed aut ad ipsum casum inopinatumque concursum causarum se retulerunt, aut ad intellectuales causas inuicem conciliantes suo consilio, quae nostrae prouidentiae fines effugerunt. Sicmagnus ille philosophorum dux Aristot. quid sit bona fortuna, quid mala, quid fortunatum esse, quid infortunatum, latissime disserens, ne dum decernendo coelestium meminit constellationum, sed nec inquirendo dispu tandoque, quia istam Genethliacorum opinionem nec dignam putabat, de qua philosophus homo dubitaret, sed uelut alia circulatorum deliramenta potius inter fabulas &praestigiaquam inter controuersias philosophiae deberet annumerari. Ipse igitur Aristot. in eo tractatu post diligentem totius quaestionis examinationem ita definit. Cum nobis bene ita fortuito euenit, dupliciter fieri solere, aut incidentib.