Latin
MORES HOMINVM A COELO NON FIERI. CAP. IX
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 537-2
Unproofread scanNot analysed yet
MORES HOMINVM A COELO NON FIERI. CAP. IX. Ideamus de moribus, an recta ratione possit defendi, esse horum quoque aliquo modo causam in coelo. Forte enim si nec uim pati coeli, partem animi rationalem nec cogi nostram libertatem existimemus. Ni hil erit praeterea cur aut philosophia aut pietas neget, uaria hominum studia, multiplices ingeniorum proprietates, à diuer se stellarum afflatibus prouenire, cum id etiam faciat habitus corporis, sal ua animi dignitate &libertate electionis. Verum fallitur longe qui ita pu it, nam ipsam &solam partem sensualem ita affici à Sole, ut ad flagitium diquod habeat propensionem, &rationi contrarium, &pietati magnopere est aduersum. Quaecunque enim à causis naturalibus fiunt, his praeser um quae sibi à conditore naturae praescriptas leges seruant immutabiliter, tam in authorem naturae sic instituentis, quàm in naturam ipsam sunt referenda, quacunque autem uel uirtute uel proprietate sidera praedita sunt, Ephilosophorum &theologorum consensu, indidit illis naturae principlum Deus. Deum optimum &sapientissimum uix negant insipientes, quę uero hęc aut bonitas aut sapientia potentissima, coeli manu hominem, quanquam liberum, infirmum tamen, flectere ad eam partem, ad quam minime eum ue ede clinare. Tum optimos seruos malorum facere authores &ministros, ut cum ipsi regis iussa nunquam transgrediantur, ipsi tamen maxime sint, quialios ad transgressionem inuitent &impellant. Postremò qui hic ordo na turae, qui consensus, quae sapiens institutio? ut quae ratio naturae fieri nollet, ab his tamen ut fiant sedulo procuretur, quae sunt partes naturae magnepotentes, optimae, principales.